Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 194]
| |
No 816.
| |
[pagina 195]
| |
opaca evaserit, subeunte eam certo halituum genere. Sed profecto non ignorat ipse quam audax licet ingeniosa ea sit conjectura. Idemque de congelatione illa Nobilis Magalotti mihi videtur, cui interim egregij experimenti historiam debeo de rarefactione aquae glaciatae. Mihi itaque nihil adhuc verisimilius videtur quam solidum atque opacum esse annulum Saturnium. qua materia vero constet et an aliquando et quo modo formam illam quam habet, nactus fuerit, de eo nihil quod exponere operae pretium sit adhuc in mentem venit. Scriptis porro istis ita usus sum, ut in literis ad Heinsium nostrum edixisti, etsi ut dixi desiderarem summopere, et de illo quidem praecipuè quod Academiae nomine Serenissimo Principi oblatum est, ut in lucem emittantur. Praeter haec aliam exercitationem quam tuae literae pollicentur avidè expecto, ac perhonorificum mihi duco sublimibus vestratium ingenijs scribendi materiam suppeditasse. Quid autem bonus Eustachius cum Fabrio rerum gerunt? de quibus nuper quidam ex amicis mihi scripsit systema suum duobus imo quaternis globulis eos adauxisse, et ad imitationem vestrorum Academicorum factitium Saturnum qui phaenomena utcunque referat ostentare. Si quid ultra inaudivisti, rogo te vir doctissime ut me facias certiorem megue credas
Tui obseruantissimum Chr. Hugenium de Zulichem. |
|