Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 766.
| |
[pagina 105]
| |
fuit postquam theoremata mea de conoidum et sphaeroidum supersiciebusGa naar voetnoot5) accepisset eadem suo quoque modo investigare. Ut nec curvae illius dimensionem quae jam diu ante primumque omnium ab Heuratio nostro prodita fuerat, publicique juris facta. Sed de his hactenus. LibrumGa naar voetnoot6) quem mihi donaveras commendaverasque legi. visusque est author non infacundus nec indoctus. non omnium tamen gravissimas quae inter nos sunt controversias pertractat, de ijs autem quae scribit in Missae sacrificio adstruendo vel maximè mihi laborare illius argumentatio videtur. In universum autem quid dicam optime Tacqueti! Si rationibus agendum est, nescio an fatis validas reperire possitis ad opiniones tanti momenti mihi persuadendas. librorum enim auctoritatem adducitis qui corrumpi potuerunt, hominum, qui decipi potuerunt; quam longe denique haec omnia absunt a Geometricarum probationum evidentia! quibus jam diu assuevi quibusque vix etiam satis quandoque consido, nisi cum optime perspectae fuerint. atque eae cum in rebus exigui momenti versentur, quid in gravioribus hisce accedere credis? Sed enim dices non tam ratione duce quam Spiritus Sancti auxilio in rectam viam nos dirigi. Tecum sentio atque huic igitur nos committamus. Quidsi autem nihil suggesserit cur a pristina religione recedere debeam, Tu quidem ob hoc infelicem me putabis, ego vero nihil minus. Imo eo ipso feliciorem quod quae a prima juventute pro veris habui eadem nunc quoque talia existimare liceat. Vale et amare perge
Tui observantissimum |
|