Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 767.
| |
[pagina 106]
| |
postea. Tibi vicissim non displicuisse munusculum nostrum, libellumGa naar voetnoot2) videlicet Cornelij HazaertGa naar voetnoot3), eumque a te perlectum gauisus sum. Hoc author spectauit praecipuè, vt ritus et cerimonias quibus Sancta Ecclesia vtitur, quas vestri superstitionis ac idololatriae condemnant, cum ritibus et cerimonijs eius Ecclesiae, quae primis a Christo 400 annis stetit, quamque vestri incorruptam et veram Christi ecclesiam fuisse agnoscunt, demonstret conuenire. Quod quidem egregiè praestitit ex omnium Patrum, qui primis annis 400 vixere, testimonijs. Neque aliter facti quaestio probari potest. Jnde verò haec duo consequi necesse est; primum, ritus illos esse omnis idololatriae ac superstitionis expertes; alterum, ecclesiam vestram a primitiua illa, hoc est a verâ, esse diuersam; cum vestra tanquam idololatriae plena reijciat, quae illa vt pia ac sancta adhibuit. Quod in Missae sacrificio astruendo laborare scribas authoris ratiocinia, cum loca de quibus dubites non adnotaueris, non est quo satisfacere tibi possim. Tandem si rationibus agendum est, times vt satis validae reperiri possint, ac longè ais ea omnia a demonstrationum geometricarum, quibus assueuisti, certitudine abesse. An igitur ea secta, quam hactenus tenuisti, eiusmodi demonstrationibus innixa est? Examina illas, si placet, expende et cum nostris confer: reperies eiusmodi esse, quae non modò ad assensum non cogant, sed ne probabiles quidem viro prudenti possint videri: atque illud, quod tibi saepius coram asseueraui, esse verissimum intelliges, cum vna tantum vera Ecclesia sit, extra quam saluus esse nemo possit, te, si in tua secta vitam siniueris, in aeternum absque dubio periturum. Sed hìc ego te oro, mi Hugeni, ne tibi hoc dictum asperius videatur, quod certa veritas, et amor tui syncerus atque ingens desiderium tuae salutis expressit. Ego quidem id iam non ago, vt pluribus tecum de Religione contendam; verum istud vehementer opto, vt tu, quae multò suauior est via, Diuinâ adiutus gratiâ, veritatem per te ipse assequaris. Quod quidem aliquando futurum confido si opem Diuinam ardenter et seriò imploraueris. Qui porro exaudiri a Deo suas preces desiderat, ita animo comparatus sit oportet, vt de suis peccatis, quibus infinitam illam Maiestatem offendit saepissimè, cum vero emendationis proposito, syncerè doleat; vtque se propter illa reputet prorsus indignum, cui fauorem vllum Deus exhibeat, ac nihilo minùs de immensâ eius bonitate et clementia confidat. Ad quem enim inquit Deus ipse apud Jsaiam, respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Sic instructus ad Numen orandum, si constan- | |
[pagina 107]
| |
ter et crebro accesseris, minimè dubito, quin sis obortâ de caelo luce ex istis errorum aliquando tenebris emersurus. Juuabit hanc spem libellusGa naar voetnoot4), quem hisce ad te mitto, quem per salutem tuam te oro, vt accuratè perlegas et totum, nec graueris (si Parisios cogitas) viae comitem asciscere. Tum, si videbitur, scriptorem aliquem controuersiarum catholicum lege: Suaserim ego vt manuale controuersiarumGa naar voetnoot5) Martini BecaniGa naar voetnoot6) e Societate nostra adhibeas; est enim perspicuus, accuratus et minime susus: est liber in quarto. Quod si etiam subinde cum viro aliquo erudito contuleris, plurimum inde fructus existet. Parisiis reperies tum ex alijs hominum generibus, tum ex Societate nostra viros pietate ac litteris praestantes, cum quibus consuetudinem si iniueris, minimè te, arbitror paenitebit. Haec sunt, Hugeni clarissime, quae tui syncerissimo amore ac studio impulsus tibi a me pro te scribenda putaui. Videbor fortasse tibi in toto hoc negotio aliquantò importunior fuisse, quàm oporteret. Sed, quamuis existimem potius alio te iudicio esse, si tamen ita est, malo nunc quidem de me ita sentias, quàm vt in supremo iudicij die coram aeterno iudice me accuses, qui de Geometria et studijs tam multa contuli, amico in aeternitatis negotio defuisse. Jnterim non amare solum te pergam, sed etiam precibus assiduis tuam a Deo salutem exposcam. Vale.
Tuus in Christo seruus And. Tacquet e Societate Jesv.
Antuerpiae 7. JuliiGa naar voetnoot7) 1660. |
|