Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 626.
| |
[pagina 418]
| |
dem dedisse ad Brunettium scripsisti, ego autem postremas eas habeo, quibus dies adscriptus 19 hujusce anniGa naar voetnoot2), quibus nisi me omnis fugit memoria respondiGa naar voetnoot3) continuo. Ab eo tempore feriatus sum fateor diutiuscule, verum expectavi ut novum nobis argumentum scribendi suppeditarent Dettonvilij εὑρήωατα, quae nuperrimeGa naar voetnoot4) nunc demum mihi allata sunt, ad te vero citius fortasse: de quibus si quid ad me, tanto sane impensius doleo eas literas intercidisse. Valde enim vellem tuum super ijs judicium intelligere. Partem operis nihil tale expectans mihi inscriptamGa naar voetnoot5) reperi, idque eo gratius fuit, quod tibiGa naar voetnoot6) parem conjunctumque mecum esse hunc honorem voluit. Ad subtilitatem inventorum nihil profecto addi potest, ad evidentiam demonstrationum fortasse non parum. Est enim methodus ista ut mihi quidem videtur, tum obscura, tum audacior paulo atque a Geometrica ἀϰριβεια longius recedens. At quid si planiori via tradi illa nequeat? Hoc vero dubito magnopere, ut qui non pauca jam nunc eo reduci posse deprehenderem. Velut consequentiamGa naar voetnoot7) illam pagina 19 de Trilineis et angulis, cujus longe facillimam clarissimamque demonstrationem habeo. In demonstratione de Spirali Linea quam parabolae aequalem ostendit Theoremate ultimo, aliquid humanitus accidisse Dettonvilio existimo, de quo jam ipsum consuluiGa naar voetnoot8) responsumque expecto. Sed hoc leve est et in tanto difficilioribus recte versato facile condonandum. Egregia illa inter caetera mihi videntur quae de dimensione linearum cycloidum sive de metamorphosi in Ellipses invenit. Non enim sola difficultate (quae tamen in his etiam satis magna erat) reperta Geometrica estimo, sed ex eo quoque si circa ea versentur quae cognoscere jucundum sit. de longitudine lineae parabolicae ex hyperbolae quadratura, et vice versa nescio an theorema meum tibi exposuerim, quod idem inventum aiunt ab Auzotio, sed posterius puto quam a me: siquidem alterum eorum erat quae circa parabolam me invenisse ante sesquiannum circiter tibi significaviGa naar voetnoot9). Quando tandem quae de Deliaco Problemate conscripsisti videbimus? O importunas typographorum moras quas ipse quoque jam nimis diu perpetior. Tertium enim jam mensem Saturnum meum excudunt, quem dimidio mense potuissent absolvere. Vale. |
|