Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 422]
| |
No 628.
| |
[pagina 423]
| |
derauj Theorema vltimum, in quo demonstrationem reperj a constructione alienam: cum in hac tam figuras circumscriptas inter se, quam inscriptas differre supponat lineâ minori ipsâ Z, in illâ vero progrediatur perinde ac si circumscripta a suâ inscriptâ, eâdem quantitate differret. Vbj etiam Corollarium citat, vt probet id de quo non agit, et quod in ipsâ constructione imperatur. Haec inter σϕάλματα Typographi recenserj debeant necne, et an Demonstrationis veritas inde vacillet, non definio. retexere enim integram deberem quod nunc non vacat. arbitror autem eo te respexisse cum ej aliquid humanitus contigisse scripsistj. Theoremata tua, tam circa conoidum superficies, quam lineae parabolicae et quadraturae Hyperbolae connexionem, hactenus non vidj. Aliquot enim menses sunt ex quo nihil litterarum e Galliâ praeter Brunettj nostrj nuperrimas, accepi. Rem itaque gratissimam facies, sj eorum me participem esse volueris. Aliqua etiam a me profecta innuit Dettonuillius, quae si tanti esse putaueris. libens transmittam; sed arbitror iam tibj innotuisse. MesolabumGa naar voetnoot5) meum hic sub praelo est, eiusdemque iam bina folia recensuj, quae pars sunt non contemnenda tantillj operis. Cum enim Typographi Louanienses moras necterent, et Clarissimum Gutiscovium scirem alijs curis implicatum (nuper enim ad Professionem AnatomesGa naar voetnoot6) vocatus est) noluj viro optimo negotium exhibere. Edetur itaque apud nos sinon eo cultu quo Louanij vel alibj potuisset, maiore saltem quam fortasse mereatur. Si quam igitur occasionem habes, quâ ad Te aliquot exemplaria transmittam, quaeso vt me certiorem facias; sin minus Buscoducensium aurigarum operâ vtemur. Saturnum tuum lento pede progredi ab eius moribus alienum non est, presertim cum ijs a te compedibus vinctus sit, quibus se nunquam, vt auguror, expediet. Vale Vir praestantissime, meque ut facis, ama
Tuj obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Leodij 13 Junij 1659. |
|