No 563.
R.F. de Sluse à Christiaan Huygens.
10 janvier 1659.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 564.
Elle a été publiée par C. le Paige dans le Bull. di Bibliogr. T. 17.
Nobilissime Domine
Quid actum sit circa Problematum Parisiensum solutionem videbis ex hac schedulâ;Ga naar voetnoot1) quam iam ab aliquot septimanis misissem, nisj in animum induxissem eam Te a Clarissimo Bullialdo accepisseGa naar voetnoot2). Vnus illorum qui operam luserunt, vt arbitror, Vallisius est, vel alius Geometra ex Angliâ. De Pascalio autem, in suspicionem incidj eum esse qui Problemata proposuerit: Itaque ab eo praestanda est eorundem solutio quam in primo scripto solenniter promisit. Mesolabum meumGa naar voetnoot3) inter varias curas, tamen vtcumque absolutum est. Erit autem paucorum omnino foliorum opusculum, in quo primis propositionibus ostendj methodum exhibendj duas medias inter datas, per circulum et Ellipsim vel Hyperbolam, infinitis modis.
Addidj deinde aliquot eiusdem Problematis effectiones particulares, vt lectorj occasionem darem promouendj methodum qua vsus fueram. Demum solutionem Problematum solidorum per circulum etiam et Ellipsim vel Hyperbolam ijsdem infinitis modis, iuxta tres illas formulas ad quas reducuntur, exposujGa naar einda). Nunc exscribitur vt ad Clarissimum Gutiscouium eat, qui editionis curam in se suscepit. desunt enim hic qui figuras eâ quâ par est ἀϰριβεία incidant; ideoque Clarissimi virj operâ, quam humaniter obtulit, vtj mihi necessarium fuit. Demonstrauj autem omnia methodo antiquorum, nec quidquam recentioris ἀναλύσεωςGa naar eindb) admiscuj, tum quod illam gratiorem ac notiorem arbitrarer, tum quod ἀνάλυσιν quâ in haec et similia incidj alteri operi, sj Deus vitam et otium dederit, reseruarem, cuius hoc velutj specimen est. Vtinam Tibj tuique similibus non improbetur, omne enim punctum tulisse videbor. Jnterim si quid in studijs nostris, vel a TeGa naar eindc), vel ab alio, nouum emerserit, fac me, quaeso, certiorem. Quiescit enim et languet in me omnino sj quae est γεωμετριϰὴ δύναμις, nisi externâ aliquâ specie excitetur. Sed inprimis iudicium