Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 416]
| |
No 625.
| |
[pagina 417]
| |
plicatarum ad axem ordinatim CE, BD, eam inter se rationem habent quam quadrata interceptarum, EA, DA. quam lineam pridem Geometrae considerarunt et quadraturam spatij dederunt. sed rectam cuivis ejus portioni aequalem dari nemo hactenus animadvertit. Hoc inventum paucis ab autore expositum Schotenius subjunxit novae editioniGa naar voetnoot6), quae jam prodijt Geometriae Cartesij ubi id inveniesGa naar voetnoot7), atque alia insuper ejusdem Heuratij subtiliter inventa. Videbis item methodum illam HuddenijGa naar voetnoot8) ad maximi vel minimi determinationem, quam tamen in solidum illi non debemus, sed primam ejus inventionem Fermatio potius. Hujus enim methodum ego quoque jam pridem ad idem hoc compendium, quo Huddenius utitur redegeram, atque omne ejus fundamentum, clarius quam ab illo factum est, scripto explicueram in gratiam Domini de Wit Hollandiae Pensionarij. Usus ejus longe maximus est ad inveniendas curvarum tangentes. Parte alterâ Cartesianae Geometriae quae pars nondum excusa est, tum alia quaedam, tum ejus quem dixi Domini de Wit opuscula geminaGa naar voetnoot9) continentur, alterum de Conicis Elementis, alterum de locis planis solidisque. Nullum aeque saeculum Geometrarum ferax fuisse arbitror, inter quos vir ille, si negotijs minus distringeretur vel principem locum obtinere posset. Saturnium Systema meum brevi mittam, paucae enim pagellae typographoGa naar voetnoot10). Quomodo ijs succedat negotium qui Oxoniae Horologia nostrae inventionis fabricari curantGa naar voetnoot11). Habeo unum cujus tripedale est pendulum. |
|