No 624.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
7 juin 1659.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 622.
Nobilissimo, Clarissimoque Viro Domino Christiano Hugenio, Fr., à Schooten S.P.
Librum PascalijGa naar voetnoot1), tuâ operâ mihi transmissum, rectè accepi, eoque nomine maximas tibi gratias habeo. Quantum autem per otium licebit lubens eum evolvam, partim ut Domini de Carcavy desiderio satisfiat, qui meam super illum sententiam (ut scribis) rescire efflagitat, partim ut et meae curiositati locus sit, utpote quem tractatum ante à te mihi commendatum novi, atque etiamnum subtilissimum à te depraedicari rectè conjicio. Caeterum cum novam Cartesij Geometriae editionemGa naar voetnoot2) nondum sis nactus, nec eandem ex tuis intelligam adhuc prostare, mittere visum fuit exemplar, quod hìc penes me vidisti, quò eo uti possis, donec Elsevirio Amstelodami indicavero, ut et tibi exemplar mittere non gravetur. Si Autori librorum missorum rescribere digneris, rogo meo nomine eum quàm plurimum salutes et pro exemplari donato maximas ei grates rependas. Domino de Carcavi autem, Deo dante, responsurus sum, quamprimum illud perlustravero. Vale.
Lugd. Bat. 7 Junij, 1659.