Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7109. 1644 oktober 24. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime legate, domine et patrone observandissime, Ad illustrissimam Excellentiam vestram ea literis meis comprehendo quae mihi ex diversis locis scribuntur, et locorum nomina semper addo, quo facilius sit de scriptionis certitudine iudicare. Fallimur interdum relatu quorundam, quod condonandum est rumoribus, qui certa incertis immiscent. Ipse quidem a ficto discernerem, nisi saepius temporis angustia excluderer; adest enim veredarius Hamburgensis eo die quo illustrissimae | |
Excellentiae vestrae literae dandae sunt.Ga naar voetnoot2 Ne tamen vel differatur vel postponatur quicquid communicatum habeam, acutissimo illustrissimae Excellentiae vestrae iudicio omnia examinanda relinquo. Quod ne mihi vel incuriositati vel non satis erga illustrissimam Excellentiam vestram observantiae imputetur, favor quo illustrissima Excellentia vestra me complectitur, ut spes est, providebit. Accepi litteras ab illustri domino Rynningio generali gubernatore in Livonia,Ga naar voetnoot3 datas 9 Septembris stylo vetere, ex quibus haec cognovi. Prima Octobris in Suedia dicta est comitiis,Ga naar voetnoot4 quibus regni administrationem deponent proceres penes quos iam diu feliciter mansit.Ga naar voetnoot5 Cum Danis compositionis loca constituta sunt Calmariae et Christianopolis, ille Suedicis tractantibus, hic Danicis sedes.Ga naar voetnoot6 Vires excellentissimi ducis Hornii auctae sunt subsidio Finno-Livonico.Ga naar voetnoot7 Rex Daniae omnia adhuc frustra in Schonia tentavit.Ga naar voetnoot8 Res comitis Woldemari in Muscovia etiamnum pessum eunt.Ga naar voetnoot9 Legati Muscovitici a Polonis minime sunt satisfacti et ambigunt de finibus.Ga naar voetnoot10 | |
[pagina 84]
| |
Hagae-Comitis rumor percrebuit dictum fuisse in Suedia legatis Belgicis partes potius quam interponentes venire eos oportuisse.Ga naar voetnoot11 Ex literis e Suedia 11 Septembris haec habui. Westrogothiam securitati restitutam, quam etiam integram servabit Stenbockius,Ga naar voetnoot12 qui 1000 peditibus et 400 equitibus Hallandiam ingressus infestus hosti procedit circa WarsbergGa naar voetnoot13 aut ipsum quasi inclusum tenet, terram et subditos contributioni subiecit messemque huius anni suam fecit. Ad flumen egressus est centurio quidam Petrus LiliaGa naar voetnoot14 haud parva manu, ut irruptiones omnes hostiles cohiberet, populum vigiliis et terrori eximeret liberumque agrorum usum et cultum redderet. Gotheburgum ex parte portus ad defensionem satis valet, ita ut facili negotio irritos Dani conatus facere possit. Excellentissimus Hornius tantum obsidione sua Malmonensi efficit, ut reditus omnes terrae usibus suis attrahat.Ga naar voetnoot15 Rex Daniae cum Andrea BilleGa naar voetnoot16 28 Augusti Malmogiam venit, ut viribus collectis, iunctis etiam civitatis praesidiariis in nostrum exercitum felicem facerent impetum, quorum adventus non deiecit nostrorum animos, nam generalissimus Hornius copias suas paulo egressas contraxit et nihil aliud magis optat quam ut parem cum hoste pugnandiGa naar voetnoot17 animum coniungere posset, certum a Deo sperans successum. Auctae eius vires sunt adventu 1400 peditum ex Livonia et 1000 equitum ex Finnia, qui semper suo valore clarum pugnae exitum fecerunt. Jemptia, violata fide nobis data, Dano vicissim se subiecit,Ga naar voetnoot18 cuius possessionem non diuturnam ipsi speramus. Admiralis M. Thysius postquam sua classe fretum Oresundensem - quod Danus tam | |
insignibus munimentis occlusum putabat - transivisset, Holmiam accessit,Ga naar voetnoot19 ubi digna virtuti et laboribus praemia invenit, nam 1) ei nobilitatis honos oblatus, nomen Ankerhelm datum et insigne quod navem flamma fumoque velatam continebat, 2) stipendium 300 imperialium in singulos menses constitutum, quoad haec regno officia praestat, 3) 500 imperiales annuatim persolvendi ad mortem, 4) 600 imperiales privatis sumptibus numerati, 5) et ultimo, torques pretiosa ad 400 aureos data cum serenissimae reginae nostrae imagine, quae ad maiora deinceps merita incitabunt generosum eius animum. Sic beneficiis ornatus mare rursus ingressus,Ga naar voetnoot20 cui 20 bene instructae naves adiunctae sub imperio domini Wrangelii.Ga naar voetnoot21 Nostra classis admiralem habet Petrum Blomium iuncto adiutore Richardo Clerkio.Ga naar voetnoot22 Legati Belgici adhuc Holmiae morabantur responsionem ad proposita expectantes, quae regi Daniae collegae eorum obtulerunt;Ga naar voetnoot23 hac accepta ulteriorem in negotio progressum meditantur. Habeo etiam ex literis e Suedia quod 1 dies Octobris comitiis est destinatus, ubi inter alia quae regno et bellis necessaria videbuntur, etiam de successione serenissimae nostrae reginae ad imperium,Ga naar voetnoot24 consultabunt, quorum consilia Deus felicia esse velit, cuius tutelae, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimam Excellentiam vestram unice commendo, illustrissimae Excellentiae vestrae omni studio et officio addictissimus ... | |
Amstelodami, 24 Octobris 1644.
Generosus dominus Laurentius KaggeGa naar voetnoot25 capitis morbo affligitur ex vulneribus variis, quae ex tot proeliis retulit. Illustrissimus dominus comes Magnus Gabriel de La Gardie et dominus Gerius infestos Danorum conatus evaserunt et Engelholmiam, civitatem in Sconia a nostris occupatam, ingressi sunt.Ga naar voetnoot26 | |
Adres: A son Excellence, monseigneur Hugo Grotius, conseiller d'estat et ambassadeur de sa Majesté la royne et la couronne de Suede en France, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Nov. En in dorso: 24 Oct. 1644 Appelboom. |
|