Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6516. 1643 november 7. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Editiones nostras pergo tibi commendare.Ga naar voetnoot2 Res hic tranquillae.Ga naar voetnoot3 Nescimus adhuc an transierint Rhenum copiae quas habuit Guebrianus et quas eis addidit dux Anguianus. In Italia Pons Sturae a Gallis obsidetur. In Catalania praevalent Hispani, sed in Gallaecia res satis prosperae Portugallis esse dicuntur. Redeo ad ea quae antehac scripseram.Ga naar voetnoot4 Monarchis vere ita dictis vim iuste opponi posse nego; addidi exceptionem ex BarclaioGa naar voetnoot5 probabilem, si is monarcha manifeste feratur in totius populi exitium.Ga naar voetnoot6 At multum distant rex, homo unus, et tota Christi hereditas. Quodsi quis excommunicatus sit iniuste, faciat quod AugustinusGa naar voetnoot7 iubet: nulla conventicula colligens, Deo et tempori causam suam committat. Quodsi etiam diu duret ista iniuria, habet ex Scripturis et Patribus unde se suosque instruat. Nec vetatur audire piorum pastorum pias homilias. Apostoli constituerunt in ecclesia fidos homines qui alios docerent; | |
ab illis alios voluere constitui, idque per manuum impositionem: 2 Timoth. II, 2; 1 Tim. IV, 14; 2 Tim. I, 6.Ga naar voetnoot8 Hic ordo manere debet ad finem saeculorum: Matth. XXVIII, 28.Ga naar voetnoot9 Nec torquere quis se debet quod communione careat sine sua culpa; Deus id damnum spiritualibus donis repensat. Potest talibus dici quod Cyprianus ait in Metallis constitutis epistola LXXVII:Ga naar voetnoot10 ‘Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei iactura sentiri, quod illicGa naar voetnoot11 nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia divina. Celebratis, imo atque offertis [sacrificium] Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum vobis ad retributionem [praemiorum] caelestium profuturum, cum Scriptura divina loquatur et dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. Hoc vos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo [et] vosmet ipsos sanctas atque immaculatas victimas exhibentes, etc.’ Augustinus de illis qui eiecti nullam segregationem faciunt:Ga naar voetnoot12 ‘Hos’, inquit, ‘coronat in occulto Pater, in occulto videns’. Quantum autem sit crimen ‘contra sacramentum semel traditum divinae dispositionis et catholicae unitatis adulterum et contrarium caput facere’, ostendit Cyprianus epistola XLII, XLIX et alibi.Ga naar voetnoot13 TertullianusGa naar voetnoot14 autem plane ecclesias esse negat quae per legitimas ordinationes census suos ad apostolos ordinatores referre non possunt. Et hac vel maxime de causa constitutum in Synodo Nicaena, quae regula est ecclesiastici regiminis, ut in unaquaque civitate non nisi unus sit episcopus, damnatique ibidem Novat[ian]umGa naar voetnoot15 sectantes. Hoc unum est quod Donatistis obiiciunt OptatusGa naar voetnoot16 et Augustinus.Ga naar voetnoot17 Quid comes Harcurtius effecturus sit videbimus. Montacutius captus, offensa in limine. Dominum Utenbogardum tuamque et tuos salutes rogo et facias Praedestinatum a domino Utenbogardo legi.Ga naar voetnoot18 7 Novembris 1643. | |
Epigramma.Ga naar voetnoot19
Latius haud Latius satis est, quo latius ista
Tractare? Ut taceat Latius est satius.
|
|