Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6498. 1643 oktober 26. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Nihil mihi magis in votis est quam ut tibi in edendis iis quae necdum edita sunt possim esse usui. Caeterum et Ryckewartii nuptiae, quas hoc primum mense absolvit, impedimento fuerunt quominus ille ad nos excurreret, neque mihi occasio aut tempus fuit illuc navigandi; sed spero oblatum iri cis paucos dies. Tunc ego quo loco iam res sit faxo intelligas.Ga naar voetnoot2 Quod de scissura ecclesiae scribis, non usqueq[u]aque possum probare. Ego sicut in monarchia, si rex - insani hominis more - in suos contra ius fasque saeviat, ex naturali aequitate temperamentum aliquod populi nomine adhiberi posse tecum semper statui,Ga naar voetnoot3 ita et simili ratione in ecclesiastico regimine idem admitto: ut nimirum saevientibus in homines minime malos, sed forte errantes, iis qui ecclesiae praesunt, liceat illis bona conscientia a toto corpore secedere et cum suis particularem ecclesiam constituere, dum- | |
modo eo sint animo ut non iniquis conditionibus reliquae ecclesiae uniri velint, eo pacto ut vis conscientiis non inferatur. Solam hic patientiam praescribere, ut in republica ita et in ecclesia periculosum est nimis, neque ad eam patientiam videtur nos Deus adigere voluisse, neque nostrum est ita statuere, ne nimia in ecclesiam caritate in nos aliosque quibus ea sors obtingere potest, male consulamus. Edicta regum et principum alterius sunt generis, quae quomodo necessitatem secedendi non imposuerint iis qui diversae erant religionis et foco se committere nolebant, haud equidem video. In Anglia non ita prosperae regis res sunt, quin parlamentum aliquot signa victoriae proxime partae sibi vindicet.Ga naar voetnoot4 Nescio an Harcurtius et illi, quos hinc mittimus, legati aliquid magnae rei ibi effecturi sint.Ga naar voetnoot5 Dicuntur enim Scoti cum copiis suis iam adventare. Pro iis quae de duce Anguiano, Motta Odi[n]curtioGa naar voetnoot6 et aliis scribis gratias ago. Paulo iam melius valet senex optimus Utenbogardus,Ga naar voetnoot7 sed cum iam provectae sit aetatis, vix est ut diu superfuturum credamus. Quid filius maior in Italia, iunior in Germania agat,Ga naar voetnoot8 et ecquid valeant, quaeso ex te intelligam. Deus te cum uxore et liberis sospitet, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XXVI Octobris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. Nov. 3. En in dorso: 26 Oct. 1643 W. de Groot. |
|