Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6458. 1643 oktober 3. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cum regina aditum ad se legatis praecludat,Ga naar voetnoot2 sive quia, ut dicitur, est icterica,Ga naar voetnoot3 sive quod eo utuntur obtentu qui nihil volunt ad eius aures pervenire nisi apud se percolatum, ut Richelius facere solebat, accessi ducem Aurelianensem, principem Condaeum et ducem Anguianum,Ga naar voetnoot4 quibus ostendiGa naar voetnoot5 quanta neglecta essent commoda, ideo quod marescalli Guebriani exercitus non accepisset supplementa et alimenta; praedixisse me reginae, nisi melius ei consuleretur, futurum ut cogeretur cis Rhenum concedere; evenisse id et quidem Benfeldii malo, qui unus locus nobis in Alsatia restaret,Ga naar voetnoot6 cum caetera sint a nobis Galliae tradita, quae vicissim Benfeldii tuendi curam in se suscepisset. Narravi mala quae terrae circa Benfeldium incubuissent ab exercitu sueto licentiae. Rogavi ut is inde tolleretur, acciperet vires maiores Bavaricis et, quae se eis iunxere, Lotharingicis, et deinde Rhenum transiens aleret se ex solo hostili. Nee oblitus sum dicere foederi postremoGa naar voetnoot7 hoc inesse ut bellum transferatur in terras Austriacae domus proprias, ut Bohemiam et Austriam, multisque ostendere spes de Bavaro conceptas esse inanes.Ga naar voetnoot8 Illigatum eum domui Austriacae per affinitatem, communes liberos et possessiones eas quas beneficio eiusdem domus acceptas, nisi ea stante, tueri non posset. Addidi imperatorem ad pacem trahendum non Germanorum principum sed suis damnis. Haec omnia tres principes illi approbarunt. Promiserunt rata fore quae postulaveram. Omnes voluere per me nuntiari animum ipsorum optime affectum erga reginam nostram regnumque Suedicum. Dux Anguianus hoc amplius, ire se eo ipso, quo eum alloquebar, id est Jovis die, equis celeribus, ut copias per Engolismensem eductasGa naar voetnoot9 e praesidiis ducat contra Bavaricos, qui cis Rhenum se collocarunt, eos aggressurus proelio nisi, quod futurum putat, retro cedant. Id si eveniat, relicturam se marescallo Guebriano copias tantas, per quas in solo hostili Transrhenano non se sustentare tantum, sed et processus magnos facere possit. Optabant principes ut et Coningsmarcius et Hassici possint venire in loca ita propinqua ut, si res ferret, alii aliis auxilio esse possint. Dixi me memorem futurum. Videbimus iam quis futurus sit tot bonorum dictorum eventus. Vidi epistolam ducis Bavari ad Daniae regem, in qua ei persuadere nititur res Palatinas | |
non in conventu universali tractandas, sed Viennae:Ga naar voetnoot10 id enim et legato RooGa naar voetnoot11 placuisse. Et quia videbat obiici sibi posse tuti itineris diplomata pro Palatinis legatis tanto regum labore obtenta, festive respondit non posse id sibi obstare, cum in diplomatis expressum non esset ea dari, ut Palatinum negotium Monasterii aut Osnabrugae tractaretur, plane quasi illius principis legati eo venturi essent tantum ut alienae fabulae spectatores. Illud quoque non omittendum censui, et ducem Aurelianensem et principem Condaeum scribere iam principi Palatino ut electori. Dixit mihi princeps Condaeus Galliam serio laboraturam, ut et regis Angliae imperium restituatur et ut praevaleant puritanis protestantes moderatiores. Adiunxi ego omnia facienda hic pro rege Angliae,Ga naar voetnoot12 si is prius reginae regenti fidem suam obstringat se, nisi in colloquio iam futuro Monasterii et Osnabrugae restitutio Palatina[e] domus in locum dignitatemque veterem obtineri possit, arma cum Suedia Galliaque sociaturum. Video id hic probari, nec minus in Anglia, quantum dicit Anglus hic residens.Ga naar voetnoot13 Non est tamen hoc in mandatis Harcurtii,Ga naar voetnoot14 sed si in id prompta regis Angliae voluntas appareat, adiici poterit. Rex autem idem a Clocestriae quidem obsidio depulsus, sed oppidum non minus opportunum Excestriam cepisse dicitur. Foederis autem formula quae a Scotis missa Londinium fuerat, approbata est ab Anglis parlamentariis, mutatis nonnullis de consensu legatorum qui e Scotia illuc venerant. Sed Scoti priusquam militem mittant, quem promisere ad XX hominum millia, millionem sibi numerari volunt. Isola, qui pro imperatore in Anglia est residens, paria dicit quae Bavari epistola. Cardinalis Mazarinus multum quamvis rogatus electoris titulum Palatino non dat, sed dicit laborare se serio, ut is princeps rem ipsam adipiscatur. Adeo hic rerum quam verborum vilior est annona. A conventu Francofurtensi audimus discessisse Wurtiburgicos et Norembergicos, discessuros forte ad tempus et Saxonicos et Brandeburgicos, caeteros tamen, qui manent, usuros iure pleni conventus, quia per ipsos non stat quominus non adsint caeteri. Qui a Venetis mittitur ad pacem legatus Contarenus iam Francofurtum transierat.Ga naar voetnoot15 Ingens in Hispania dicitur esse pecuniae inopia; id impedimento fuisse quominus regis filio, ut fieri ibi solet, iuramentum diceretur per Arragoniam et alibi. Exercitus qui [est] ad Caesaraugustam rerum penuria diffluere hic creditur, et Portugalliae regi esse duodecim peditum, duo equitum millia apud Badagos[am], in limite Gallaeciae sex militum millia. Bressaeus non longe a Carthagine Hispanica ad promontorium Gattae cepisse dicitur praetoriam Neapolitanam, galeonem unam, duo praeterea navigia die Septembris III. Die eiusdem mensis XII Motta Odincurtius Flixam a Gallis possessam periculo exemit, deturbatis partimque occisis Hispanis mille et ducentis, qui navibus per Iberum amnem eo venerant. Sexto autem Septembri[s] in Italia pugnatum inter Ethruscos et Barbarinicos in monte in quo sita est arx Moniovinum.Ga naar voetnoot16 Victoria penes Ethruscos fuit, captis Barbari- | |
nicorum plus mille. Hic Castilionaeus Gallicum contra Belgas limitem custodit. Deus, excellentissime et illustrissime domine, res Suediae per Sublimitatis tuae consilia prosperet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXII[I] Septembris/III Octobris 1643.
Dicitur exercitus Gallorum in Germania, ubi dux Anguianus eo venerit, futurus ad XV millia. Chavigniacus bis apud ducem Bellifortium fuit. Bouleius iterum huc venit a duce Carolo. Italicae res ab aliis aliter narrantur quam ex vulgatis hic rumoribus scripsi. Hispanicus in Catalania exercitus esse dicitur XIV millia peditum, equitum quatuor. Elector Palatinus miserat huc consultatum, an gratum foret se venire in exercitum marescalli Guebriani tanquam voluntarium militem. Non placuit id cardinali Mazarino, dixitque mali inde evenire aliquid posse etiam contra Palatini voluntatem. A Neapoli naves longae abiere in Hispaniam, quae ferunt mille quingentos Germanos, mille ex Italia Hispanos. Accessere quaedam e Sicilia naves itidem longae. Praeter Excestriam, Beddefordiam, Applefordum et Barnstapulum Northumbria, Gombria, Westmerlandia, Durhamum, tota Wallia et in ea portus Milfordium stant a partibus regis Angliae, cuius regis exercitus dicitur esse ad duodecim millia peditum, equitum sex, praeter eos quos alibi habet Wilmodus, et quinque militum millia nova, quae Novicastellus, septem, quae princeps Mauritius collegit eo animo ut facta indagine cingant parlamentariorum copias. Idem ille Novicastellus Hullum circumsidet. Nautae autem, qui sub Warwicio sunt, ad seditionem prolabuntur, ideo quod promissae pecuniae non apparent. Post Bressaei victoriam apud Carthaginem Hispanicam quatuor Hispanorum naves ibidem mersae dicuntur. Trinum captum a Gallis. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gallis se bellum continuandum suasisse testatur. Bavarus litem Palatini a conventu Monasteriensi secludere conatur. Aurelianensis et Condaeus Palatini studiosi, ut et regis Angliae. Huius fata. Foedus inter Scotos et Anglos parlamentarios conclusum. Mazarinus Palatino titulum electoris non dat. De conventu Francofurtensi. Contareni adventus in Germaniam. Hispanos urget pecuniae inopia. De exercitu ipsorum et regis Portugalliae. Bressaeus aliquot Hispanorum navigia capit. Flixa Gallorum virtute ab obsidio liberata. Victoria Ethruscorum adversus Barberinicos. De exercitu Gallorum, Hispanorum. Palatino adventus ad exercitum denegatus. Quaedam de navibus Neapolitanis et Siculis. Gesta regis Angliae. Hispanorum clades ad Carthaginem. Trinum captum. |
|