Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6199. 1643 mei 2. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Regis valetudo,Ga naar voetnoot2 ubi febris non intermittit sed remittit, solatur populum, sed qui earum rerum sunt intelligentes sine miraculo negant evadi posse mortem; aiunt tamen aliquandiu trahi posse vitam. Interim conspectus iste mortis regi ob oculos positus hoc boni effecit quod revocati sunt in aulam multi, quibus rex magna exhibuit bonitatis diu oppressae indicia. De cardinali Riceliaco rex loquitur ut de homine improbo. Id cum in plebem huius urbis manaverat, natus inde, credo adiuvantibus etiam iis qui a Riceliaco male tractati sunt, rumor morbum regis ortum ex monili quod is cardinalis regi gestandum dederit. Is rumor accedens ad vetera et magna in Riceliacum odia nuper plebem commoverat ad rapiendum corpus eius et lacerandum, ut Anchoridano factum fuit.Ga naar voetnoot3 Sed doctores Sorbonici, apud quos repertum est id corpus, eam vim eluserunt, dicentes regem, quod verum erat, etiamnum vivere nec quicquam debere fieri eius iniussu. Postea locus is, in quo erat arca mortuaria, pariete fuit obseptus ne quis daretur aditus. Ex eo corpus inde translatum dicitur, et quidem in Bastiliam, quo ille tot vivos coniecerat. Ducissa Esguillonia pretiosa omnia a domo sua in monasteria transtulit, vim metuens plebis, deinde et domui suae custodes apposuit multos ad sui tutelam. Ponticurlaeus, heres inter caeteros Riceliaci, ad Sancti Germani cum ivisset, exsibilatus fuit et a Bassompetra, qui per annos XII Bastiliae colonus nunc apud regem erat et quidem bene acceptus, monitus fuit ut abscederet: tempora enim haec ei non satis esse propitia. In decreto illo de futuro regimine,Ga naar voetnoot4 quod in parlamenti acta insertum fuerat, mutatio aliqua creditur ut reginae satis fiat, quae potestatem suam tot cancellis includi fert aegre et nunc assiduis ministeriis multum se regi insinuat. Propter rumores, quos falsos puto, quasi ab aliquibus consilia essent suscepta de avehendo delphino, auctus est custodum numerus ad Sancti Germani, revocati praetoriani qui ad exercitus missi erant, vici qui circum Sancti Germani sunt impleti equite et pedite. Ad pacis colloquia fama destinat ducem Longovillanum, principem bonae fidei, et Davausium et Sancti Chaumontium, puto tamen nihildum constitutum. At Chavigniacus se excusabat amoto iam Noyerio, qui eum legationis specie relegare voluerat, quod contravertit. Indutiae an tacitae aliquae convenerint, dubitatur. Qui affirmant, pro argumento habent quod equites revocati sunt qui in Belgicum excursus fecerant; quod ad Guebrianum nulli mittuntur equites, sine quibus Germaniam intrare non potest;Ga naar voetnoot5 et quod idem Guebrianus palam de TorstensonioGa naar voetnoot6 queritur quasi is conventis non stetisset. Vinarienses an, ut Galli volunt, omissa Germaniae mentione Galliae soli iuraverint, parum pro comperto habeo. Venerant eo pro equite stipendia menstrua duo et semis. Pro pedite et machinis pecunia dicebatur esse in itinere. Laborat imperator ut dissoluto conventu electorali, qui et primus fuit, alius instituatur ordinum omnium; non vult principum legatos qui ad pacem ituri sunt, eo ire cum iure suffragii. Bavarus, ut est duplex, tum cum imperatore agit ut nanciscatur terras ad O[e]na- | |
sum, tum vero etiam in hac aula ut a belli malis liber sit. Et nescio annon aliquid confecerit, adeo frequentes commeant inter ipsum et nuntium pontificium tabellarii. Interim et Bavari et ducis Caroli miles in stativis suis se tenent. Pedites ferme mille et ducenti Brisacum venere; sunt in itinere et alii. Erlachius aegrotat adhuc et Ossenvillius aut aegrotat aut aegrotare se simulat ne cogatur in aulam venire alieno tempore. Halerius fit Franciae mareschallus. Motta Odincurtius Arangae Vallem in Catalania, quae ab imperio Francico defecerat, vi et felice in Hispanos proelio ad obsequium retraxisse dicitur. Qui in Dertonae sunt arce prospera usi eruptione dicuntur et nacti ex hoste aliquid commeatuum, quod utile erit ad instruendam diutius obsidionem et exspectanda auxilia. Edictum a rege ne quis iesuitis male aut dicat aut faciat. Regina multum utitur consiliis Schombergii, episcopi Bellovacensis et praesidis Ballioli, qui omnes ingenio et rerum peritia valent. Pergit inquisitio in bona cardinalis Riceliaci.Ga naar voetnoot7 Fratris regii uxor parat se itineri huc ad maritum.Ga naar voetnoot8 Cardinalis Hispani corpus per Galliam ibit in Hispaniam.Ga naar voetnoot9 Francisci Lotharing[i]ae uxor Viennae filium peperit.Ga naar voetnoot10 De Britanniae Armoricae praefectura graves sunt controversiae inter ducem Vendocinensem, qui eam olim habuit, et Mileraium, qui post eam accepit. In Italia Genuenses pontificem eiusque proximos omnibus modis demulcent ut Venetis aequentur, qui regibus se aequant. Dux Ethruscus distulit Parmensis copiis transitum dare per suas terras, donec inter se et Venetos ac Mutinensem propius aliquid convenerit, qua de re per legatos agitur in urbe Veneta. Interim papa Romam diligenter munit, novos conscribit equites et pedites. Parmensis vero in Pado multas habet naves. Spem tamen facit pacis aut indutiarum, quod machinae a Viterbio Romam reductae sunt. Deus christiani orbis tandem misereatur. Idem, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae ac per eum reginae regnoque Suediae det prospera omnia, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XXII‹I› Aprilis/II Maii 1643.
Pro Sancti Chaumontio ad legationem pacis alii substituunt Emeriacum. De Britannia Armorica res videtur ad quietem reditura, hunc in modum ut Mileraius vicariam habeat praefecturam sub duce Andegavensi, Vendocinensis autem dux aliam praefecturam accipiat. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. (M)ala de morbo regis nata. Odium plebis in Riceliacum. Hic (..) funera in Bastiliam venit, in quam vivus multos coniecerat. Pro(xim)orum eius metus. Reginae maior autoritas attributa. Delphin(o p)lures custodes additi. Qui pacis negotio destinentur. Germa(nica). Hispanica. Italica. Amor regis in iesuitas. Varia. Genuen(sium) praetensio ut Ve(netis in) pontificis (..) aequentur. |
|