Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6271. 1643 juni 20. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Aula haec mutationes partim peperit, partim parturit. Comes Chavigniacus patris sui Butillerii fortunam secutusGa naar voetnoot2 maluit abdicare a se honorem quam inde eiici. Suffectus ei est in munus secretarii ad res externas comes Briennius, gente Lominiacus, dictus antehac ex possessione Villauclercius, qui et antehac secretarius fuit unus ex quatuor, sed ad res internas. Is autem per amicos communes certum me esse voluit se non minus quam alios antehac aut plus etiam facturum pro foederatis. Non frustra autem id fecit, quia vulgo creditur monachis addictus. Castellinovanus, qui antequam a cardinali Riceliaco in carcerem daretur custos sigillorum hic fuit, nunc contra primum illud decretum,Ga naar voetnoot3 reginae regentis permissu, ad urbem venit seque cancellarium credi vult, ideo quod ea dignitas ei olim scripto regio promissa, cum Aligrius cancellarius adhuc viveret, sed relegatus.Ga naar voetnoot4 Regina regens novum sigillum sub novi regis nomine adhuc retinet, nec cui datura sit, dicit. | |
Chevreusia, femina illecebrosa, bene a regina recepta est,Ga naar voetnoot5 sane ad distinguendas iocis res serias, ubi praegravant, valde apta. Sed sunt qui metuunt ne Hispanicorum beneficiorum nimium sit aut memor aut avida. Espernonius urbem hanc habet pro carcere, donec causa eius de integro cognoscatur.Ga naar voetnoot6 Qui legati ituri sint ad pacem, adhuc incertum est. Davausius vulgat iturum eo ducem Longovillanum et se, tertium forte fore Servianum.Ga naar voetnoot7 Alii Chavigniacum aut eo aut Romam destinant.Ga naar voetnoot8 Dux Anguianus videtur obsessurus Theodonisvillam, quanquam introducto ab hoste novo milite. Et multi putant eodem iturum Guebrianum, spreto Ranzovii consilio,Ga naar voetnoot9 qui in Bavariam potius mittendum censuerat. Engolismensis dux interim Gallicum contra Belgas limitem defendet. Dicitur Motta Odincurtius irrupisse in Arragoniam, Portugalli vero in Castellam Veterem, quiesci in regione Pedemontana, Veneti autem et Ethrusci irrupisse in territorium pontificis Ferrariense. Non dubium est quin si id verum sit, pontifex venturus sit ad conditiones quas Gallia aequas arbitrabitur. Vidi novos aerarii praefectos, praesidem Baliolum et comitem Davausium. Omnia quae sperari possunt, promittunt pro Suedia et foederatis. Regina regens centum millia scutatorum misit regi Angliae. Ego hanc viam propono pacandis regnis Britanniae et restituendae domui Palatinae, ut rex Britanniae fidem faciat reginae regenti Galliae iuncturum se arma cum Gallis ad restitutionem Palatinatus simulatque pacem domi habuerit.Ga naar voetnoot10 Facile, ubi de caeteris certa erit, eam ipsi procurabit Gallia pecunia et armis. Quodsi deinde arma in Austriacos movere tantum coeperit rex Britanniae, videor prospicere intra breve tempus pacem amicis tutam ac nobis gloriosam. In Francofurtensi conventu Bavarus, postquam multum iactavit suum pro pace obtinenda et libertate Germaniae animum et quantas res a Gallia obtinere possit, nunc recuperatis illis ad O[e]nasum terris nihil ultra aut de pace aut de libertate loquitur. Habet quod voluit. In eo vero quod Palatinam causam vult alibi tractari quam Germaniae caeteras, maior pars principum contra ipsum est. Itaque Palatinas res qui agunt, parant se itineri in Westfaliam. Melos huc misit ad faciendas indutias,Ga naar voetnoot11 quodsi tale quid fiat, vis | |
omnis in Torstensonium ingruet.Ga naar voetnoot12 Imo is periclitabitur, si quae in Germaniam penetrare debuerant copiae in finem Belgicum transferantur. Cum rege Portugalliae arcanum hic convenisse foedus, affirmant nonnulli, negat id praesertim dominus Davausius.Ga naar voetnoot13 Attamen video Gallos postulare literas itineris pro eius regis legatis; id sunt qui fieri aiunt ad fallendos Batavos, ut sic Galli dilato tempore colloquii res suas ex suo usu constituant aut praeparent. Bavarici milites apud Tubingam sunt, non longe ab Heidelberga Lotharingici. Guebriani copias apud Friburgum esse dicebant postremi nuntii, Melonis apud Montem Hainaviae. Butillerius iure sibi concesso in arctius consilium veniendi non utitur.Ga naar voetnoot14 Praefectura arcis ad Silvam Vicennensem a Chavigniaco translata ad marchionem Montenarae, qui olim eam habuerat.Ga naar voetnoot15 Sed pecunias et pro hac re et pro munere secretariatus accepit Chavigniacus. Esguillonia ire iussa Ruellas. Interim dux Riceliacus, Pontecurlaei filius, tenet Portum Gratiae;Ga naar voetnoot16 dux Fronsaci, Bressaeus, Bruagium;Ga naar voetnoot17 BlavetumGa naar voetnoot18 Milleraius, praecipua regni munimenta. Haec quamdiu duratura sint, videbimus cum tempore. Coignaeus et Montsigotus, qui apud reginam matrem antehac fuere, honoribus restituti sunt.Ga naar voetnoot19 Si id manet quod de legatis ad pacem dixi modo, Davausius prior iturus creditur; Longovillanum enim retinet uxoris uterus. Bressaea vero, ducis Anguiani uxor, non longe a partu abest. Exiit historia Bartholomaei Gramondi, praesidis Tholozani, de rebus Ludovici XIII ad annum 1629.Ga naar voetnoot20 Dedicata est novo regi, cui Germanicum Imperium aperte pollicetur. Vidi nunc et episcopum Bellovacensem, qui flagranti apud reginam regentem est in gratia et nunc omnibus deliberationibus adhibetur.Ga naar voetnoot21 Negotia Suedica, tum ad bellum tum ad pacem ei commendavi, ipse vero valde comiter eorum curam suscepit. | |
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam et consilia eius sospitet, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
X/XX Iunii 1643.
Audimus Castellinovanum fore inspectorem domus reginae; reddita etiam ei sigilla ordinis Sancti Spiritus. Riceliacum et Fronsacum duces et Milleraium in aulam vocari. Seditionem ortam Rouargiae.Ga naar voetnoot22 Ad Theodonisvillam esse XX millia militum. Tertium filium natum sultano Turcarum; in regno Mogolis esse bellum civile. Buquoium vivere, sed male ei cum Hispanis convenire. In proelio quod in Cornubia factum est, captos ab Anglis regiis mille septingentos, contra a parlamentariis captam urbem Wachefieldam. Hispaniae regem, ne quid Galliae regi cedat, se dedisse in tutelam Sanctae Virginis. Olivarii uxorem in gratia manere apud reginam Hispaniae. In Arragonia seditiones esse. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Officiorum inter ministros dispensatio. Reginae Galliae cum rege Angliae amicitia. Consilium de restitutione Palatinatus. Motus in Germania. De historia Gramondi. |
|