Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6426. 1643 september 14. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Intelligo quidem ex tuis litteris Gallos hoc anno a bello quieturos in posterum, sed occasionem natam video cur non item quiescant a motibus internis. Mirum sane est quod de duce Bellifortio, ex tam atroci causa in carcerem coniecto, scribis.Ga naar voetnoot2 Addunt et alii multa quae forte dubiae sunt fidei, quare rogo ut de huius negotii veritate et natura a te instruar, ut aliis omnia in maius augentibus os obturare valeam. Ubi quid certi a RyckewardioGa naar voetnoot3 intellexero, faciam id intelligas. Lis filiae tuae mihi erit cordiGa naar voetnoot4 et de ea ad finem perducenda cum senatore Reygersbergio, qui ea in re plurimum potest, agam simulatque eum videro. De Isaaco Vossio quae patri mens sit inquiram. Ego puto parentes iam aetate vergente filium suum huc revocaturos, certe non diu absentiam eius laturos, sed haec tantum ex mea credulitate scribo.Ga naar voetnoot5 Libellus de Precum reformationeGa naar voetnoot6 hic ignotus est, alter ille de Frequenti communione si quando ad nos pervenerit, si fieri potest ut recudatur curabo.Ga naar voetnoot7 Quod reformationem ecclesiae per se incipiant episcopi, id vero mihi perplacet et nulla magis res concordiam promovebit. Si papa manum operi admoveat, si principes et suam operam conferant, forte aliquando fiet aliquid. De explorando iudicio Lovaniensium ubi isti libri in his partibus magis innotuerint, serio cogitaboGa naar voetnoot8 et forte aliquid per VergoesiumGa naar voetnoot9 fieri poterit. Valde laetor tua ad Vetus Testamentum hoc anno finem acceptura.Ga naar voetnoot10 Valde enim ea videre et ego et alii desideramus, Promissionem auxilii divini in Evangelio ecclesiae factam video, et quidni illa etiam trahatur ad particulares ecclesias, quatenus pars sunt corporis universi, quod nos ecclesiam catholicam vocamus? Et cur ecclesiae catholicae nomen soli romanae tribuatur, equidem nescio. Romanam certe ecclesiam etiam in definiendis fidei articulis | |
in postremis conciliis errasse crediderim, sed haec iam disputatio Roterodami inter dominum Matisium et presbyterum strenue fervet.Ga naar voetnoot11 Illud obiter monebo libellum Cartesii, Belgice versum, Ultraiecti tantum efficere ut iam Voetio testimonia pietatis et sinceritatis sint conquirenda.Ga naar voetnoot12 Vale, frater optime, et nos amare perge, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XIV Septembris 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 20 st. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Sept. En in dorso: 14 Sept. 1643 W. de Groot. |
|