Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6396. 1643 augustus 31. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, De Corvino nihil est quod speremus, etiamsi ipse spem aliquam nobis faceret, nam is ne sua quidem quae diu promisit publici iuris facit et negotiis fori totus distinetur.Ga naar voetnoot2 De Cartesio si quicquam intellexero, faciam te certiorem. Ille certe libellum quem Latine adversus Voetium scripsit in Belgicum sermonem converti curavit, idque satis feliciter successit.Ga naar voetnoot3 Nunc is libellus omnium teritur manibus et multum de auctoritate Voetii deteret. | |
Quomodo se illa res de iuramento Foederatorum habeat, et cur Matenesius recusare pergat, latius inquiram.Ga naar voetnoot4 De versione Alibraei meminero. Illud scio prodiisse hic Latine Tarquinium Superbum Malvezzi, sed auctorem ignoro; forte alius quis Elzevirios hac in parte praevenit. Quicquid sit, faciam intelligas.Ga naar voetnoot5 Gratias habeo pro iis quae de obsidione LonguiiGa naar voetnoot6 et Trini,Ga naar voetnoot7 item de litteris a Guisio frustra a regina impetratis scribis.Ga naar voetnoot8 Ostendit ea res non omnibus eandem esse fortunam atque ita tutum non esse argumentum ab exemplo, cum minima saepe circumstantia ius mutet.Ga naar voetnoot9 Et cum iuris hic incident mentio, velim tuam intelligere sententiam super negotio Pauli de Rougemont,Ga naar voetnoot10 qui natus Traiecti ad Mosam ex matre Leodiensi, ubi partus ventrem sequitur, subditum quidem regis Hispaniarum se fuisse negat. Fatetur tamen aliquamdiu se ibi habitasse et a duce Neoburgico assumtum pro consiliario et agente, ut vocant, atque ita anno 1631 decreto Isabellae omnibus exemtionibus legatorum frui datum. Is tandem anno 1636 Bruxella ad ducem suum proficiscens sine salvoconductu nostro, in territorio Imperii a nostris militibus captus et Traiectum deductus, illic hostis esse iudicatus est. Qua sententia per consiliarios Status approbata et causa ad Foederatos deducta, petierunt ei consilium a Summo Senatu, qui dum difficultates proponit morasque nectit,Ga naar voetnoot11 Foederati decretum fecere in haec verba: ‘quod nulli principi neutrarum partium liceat subditum hostium neutrarum facere partium, eum in ministerium suum assumendo, nisi talis subditus abolitionem hic habeat; alias manere hostem, etsi tali. principi inserviat’, quo decreto viso dictata est a Senatu sententia approbans priores. Ille valde hac de re conqueritur. Tu quid censes? Audio filium maiorem militatum in Italiam ire;Ga naar voetnoot12 cui se principi addicat et quibus | |
legibus, velim a te intelligere, et an id fieri non posse putes, ut cum aliquamdiu illic militaverit Melitensi militiaeGa naar voetnoot13 nomen det. Diu est cum nihil de rebus Vinariensibus et iuniore filio intelligo;Ga naar voetnoot14 si quid habes, fac me certiorem. Interea Deus Optimus Maximus te tuis, nobis et reipublicae christianae diu servet incolumem. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XXXI Augusti 1643, postridie tuae incarcerationis ante annos 25.Ga naar voetnoot15 | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 st. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Sept. En in dorso: 31 Aug. 1643 W. de Groot. |
|