Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6403. 1643 september 5. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Post captam Theodonisvillam videntur quieturi Galli.Ga naar voetnoot2 Sunt autem in iis qui bellum volunt duci, sunt qui pacem praeferunt, quae pars longe est maxima. Editiones omnes nostras unice tibi commendo. Velim scire ad quod tempus RyckewaertiusGa naar voetnoot3 inchoationem polliceatur, tum vero et quid agatur in causa Hogerbetiana et filiae nostrae.Ga naar voetnoot4 Beuningius obtinuisse se absentem dicit munus secretarii suae urbis.Ga naar voetnoot5 Est nunc apud me Isaacus Vossius. Is me in scribendo adiuvat. Sed an patri placeat eum apud me manere, ignoroGa naar voetnoot6 et scire cupiam, ut si aliter ei visum, alium mihi quaeratis. Dicit Beuningius fratrem suumGa naar voetnoot7 huc adventurum, quem mihi commendat. Nostra ad Vetus Testamentum intra hunc annum, puto, finem accipient.Ga naar voetnoot8 Quod cogitationes istas de precibus vanas putat fore dominus Utenbogardus, de eo nihil aliud dixerim quam libellum illum multis hic doctoribus probari.Ga naar voetnoot9 Nec quicquam prohibetur istas sententias sequi. Prodiit et alter liber, quem non mitto, quia magnus est. Scriptor est Antonius Arnoldus, doctor in Sorbona; titulus libri de Frequenti communione,Ga naar voetnoot10 quia scriptus est contra alterum eius tituli.Ga naar voetnoot11 Vult autem Arnoldus et in peccatis manifestis restitui poenitentias publicas, et quorum peccata per solam confessionem nota sunt presbytero, eos a communione abstinere donec certi sibi sint suae emendationis. Probatus est is liber ab archiepiscopis quinque, ab episcopis tredecim, a doctoribus XXI. Et quidam iam in usum ea in suis ecclesiis introduxere, nam canones veteres in usum reducere episcopis licet, etiam ex Concilii Tridentinae auctoritate et exemplo Caroli Bor- | |
romaei, archiepiscopi Mediolanensis, qui inter Sanctos habetur.Ga naar voetnoot12 Neque ad eam rem Roma consulta opus. Quodsi et pontifex sua sponte quaedam corrigat, ut cum festos dies accidit et cum imagines multas sustulit,Ga naar voetnoot13 accipiendum id grata manu. Et videtur id quod nunc in Italia fervet bellum occasionem daturum emendationi alicui. Rex Angliae si in foedus cum Gallia venire voletGa naar voetnoot14 ad restituendam domum Palatinam, facile ope Galliae aut auctoritate ius suum in regno recuperabit. Regina regens CC millia Francicae pecuniae mittit reginae Angliae, et parat se comes Harcurtius itineri ad pacem ibi constituendam. Vale, mi frater, cum tua ac tuis, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 5 Septembris 1643.
Die Jovis datus est in carcerem ad Silvam Vicennensem dux Bellifortius, filius ducis Vindocinensis. Dicitur autem cardinali Mazarino struxisse insidias. Pater eius ab aula abiit. Librum illum de Frequenti communione velim apud vos recudi minori forma et literis. Continet enim omnia quae ad pietatem sunt necessaria, deducta ex Scripturis per rivos traditionis. |
|