Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6412. 1643 september 7. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, De filio Isaaco plurimum gaudeo, quod sospes Lutetiam redierit et sic Excellentiae tuae placeat ut sponte etiam in aedes recipere sis dignatus. Satius etiam censeo ut, si molestiam ea res non adferet, aliquantisper commoretur. Eum domi videbit atque audiet, cuius dicta singula habere debet pro oraculis. Foris etiam summorum virorum notitiam consequetur, bibliothecis variis fruetur. Utrobique vero erit, unde non modo doctior fiat, sed etiam prudentior.Ga naar voetnoot2 Amo innocentes musas, sed neque me fugit quantum decus etiam ei qui nunquam capesset rempublicam accedat eo, quod rerum civilium non sit penitus imperitus. Multum laetor quod eousque produxeris Annotata tua in Vetus Instrumentum.Ga naar voetnoot3 In Novo censeo non inutilem Excellentiae tuae fore-forte iam videris- variantium lectionum | |
libellum, qui in Adversariis Ludovici de La Cerda HispaniGa naar voetnoot4 caput constituit XCI. De Blondelli opere ita est ut scribis. Petierat doctor Rivetus ut id Blauwio commendarem.Ga naar voetnoot5 Primum refugi, eo nomine quod putarem episcopis adversari. Dixit secus esse, mediam insistere viam, nec Armacano archiepiscopoGa naar voetnoot6 displicere. Paucas solum paginas inspexi. Mea haec sententia est iam apostolicis temporibus in magnis ecclesiis episcopos presbyteris praefuisse. Facile largiar non fuisse eos dum apostoli adhuc continerentur Palaestina, vel cum primum extra eam ecclesiae colligerentur. Sed ubi excrevere illae et apostolorum numerus est imminutus, secus censeo. Atque ut verum esset quod ὁ πάνυ SalmasiusGa naar voetnoot7 arbitrabatur, demum coepisse circa annum centesimum, religio foret recedere ab ea gubernandi forma quam totius orbis ecclesiae comprobassent. NigrinusGa naar voetnoot8 non est mihi notus, sed vidi literas, quas qui scripserat aiebat se ex ore eius audivisse me superiorem Quadragesimam ex more romanae ecclesiae observasse. Quis ei hoc persuaserit, nescio. Quanquam id verum privatim me publiceque multa dixisse de Quadragesimae antiquitate et usu. Vehementer etiam improbasse, quod nostri homines ne quidem Passionis Dominicae die soleant ieiunare. Solide me posse evincere semper aliud obtinuisse in veteri ecclesia, nec tamen laudaturum qui hoc uno nomine turbet ecclesias nostras. Posse enim quemque domi suae ieiunare, cum id non sit interdictum. De Ignatio filii grata sunt quae scribis; deque valetudine tuenda quod commones gratias ago Excellentiae tuae. Dominae uxori et liberis salutem a me meaque dicito, Excellentiae vestrae cultor devotissimus,
| |
Amstelodami, 1643, VII Idibus Septembris. | |
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino Hugoni Grotio, serenissimae reginae et regni Suedici ad christianissimum regem legato. Lutetiam Parisiorum. In de marge schreef Grotius: Rec. 15/22 [?] Sept. Opschrift in de copie te Oxford en in de Vossii Op. Epist.: Illustri Hugoni Grotio. (Lutetiam Parisiorum). |
|