Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6334. 1643 juli 25. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Accepi literas reginae [dominae] nostrae datas X Iunii,Ga naar voetnoot2 petii aditum ad reginam regentem regni huius. Ibi postquam officio doloris et consolationis functus fuero, alterum illud de foederibus negotium tractabo apud eos quibus nunc res istae sunt creditae. Nam Chavigniacus,Ga naar voetnoot3 ab eo quod habuit munere demotus, securitatem sibi quaesivit in legatione. Ad Theodonisvillam obsidio iam ad fossam pervenit, nec quicquam deest eorum quae sunt necessaria. Quid agat in Hispania Motta Odincurtius, quid in Italia princeps Thomas, cognoscere brevi dabitur. Guebrianus cum suis apud Hohentvilam est, Bavarici trans Danubium Ulmam versus. Dux Zimmeriensis Francothaliae bene acceptus fuit crediturque eius restitutio pro re certa.Ga naar voetnoot4 Legati, hinc ad pacem ituri, exspectantGa naar voetnoot5 donec Hispani praeter eum qui praecessit caeteros, de quo scripsi, hac transeant,Ga naar voetnoot6 non quidem, quantum audio, Lutetia transituri, ne ea res Batavos offendat, sed non ita longe ab aula abfuturi ut non ad eos mitti possint qui res praeparent. Ego vero ea de re non multum sollicitus sum, nam etiam si omnia quae ab Hispanis cepere, largiri velint, nihil largientur de nostro. Francofurtensis conventus ad breve tempus discessurus videtur, deinde eodem rediturus. Volunt principes ad loca conventus de pace quatuor de suis mittere et augere numerum, si opus sit, qui ad conventum ea quae aguntur, nuntient et inde, si opus sit, mandata accipiant.Ga naar voetnoot7 Qui contra papam se iunxere, id est Ethruscus, Veneti, Parmensis, Mutinensis, iter sibi parant Ferrariam versus et loca ceperunt eo ducentia, praeterea etiam in ditionem Urbinensem tendunt. Contra in Mutinensem arma inferunt papae duces. Discimus etiam a Venetis occupatum Portum Cesenaticum, ab Ethruscis Martinellam in ora maritima, diei itinere a Roma. Contra a Ferrariensibus Portum Valonae, et quaedam proelia ab eis bene pugnata. Rex Hispaniae interpellatus de mittendis auxiliis ex feudorum lege, cum hoc ei tempora vix permittant, ad pacem laborat. | |
Rex Magnae Britanniae edictum edidit, quo vetat eos qui parlamentum se vocant, pro parlamento agnosci, graviter querens perniciem sibi et reginae coniugi suae intentatam, hanc et proditionis damnatam quod mariti fida fuerit, insidias structas ad intercipiendum filium suum multaque alia.Ga naar voetnoot8 Laborat nunc et rex ut motus Hiberniae componat, usurus deinde Hibernorum ope. In parlamento perpetua sunt dissidia inter classem procerum ac plebis. Et cum plebeius ordo Scotos in auxilium advocare vellet, intercesserunt proceres. De episcopo Bellovacensi, qui apud reginam regentem plurimum potest et a regina erat commendatus ad adipiscendum honorem cardinalitium, rescripsit papa se, si sponte sua ex Gallis episcopis eligere aliquem debuisset, non alii potius id honoris fuisse collaturum, quod et eruditionem ipsius nosset et virtutes et reverentiam erga sedem romanam, itaque se prima occasione memorem fore petitionis a regina factae. Cardinalis Mazarinus,Ga naar voetnoot9 qui si id eveniat, providet illum potiorem fore auctoritate et gratia, forte et loco, quia Bellovacensis et episcopus est et par Galliae, creditur parare se ut eat Romam et eo misisse magnam vim pecuniae, comparatam ex opulentissimis beneficiis et largitionibus regiis. Princeps Condaeus de sua pecunia non parum misit ad filium suum. Dux autem Incolismensis modicum exercitum secum habet, ut impediat hostem ne quem locum Galliae aggrediatur. Princeps autem Arausionensis, etsi non multum proficit, valde tamen utilis est Gallis, quia Melonem et magnas copias retinet ne in Galliam veniant. Parlamentum Parisiense non tantum rescidit quae contra Elboevium ducem acta erant et ipsum absolvit, sed et ius ei servavit ad consequendam indemnitatem suam ubi id fieri debere iudicaret, id est adversus cardinalis Riceliaci heredes. Cancellarius Franciae a suo munere, quanquam saepe monitus, discedere non vult,Ga naar voetnoot10 neque magis Bressaeus a maritimo imperio,Ga naar voetnoot11 neque Esguillonia a possessione Portus Gratiae.Ga naar voetnoot12 Cum duce Bulionio agitur de compensatione ei danda pro Sedano.Ga naar voetnoot13 Edicta tributaria multa revocanturGa naar voetnoot14 et creditur iturus aliquis in Angliam ad pacem procurandam inter regem Angliae et parlamentarios. Edictum pro iis qui reformatae sunt religionis adhuc pendet sub parlamento, quae prolatio suo periculo non caret. Conigsmarchii res dicuntur bene procedere.Ga naar voetnoot15 | |
Haec postquam scripseram, aditus mihi ad reginam datus est.Ga naar voetnoot16 Locutus ei sum congruentia literis reginae dominae nostrae ad ipsam et ad regem, deinde literas tradidi. Respondit de suo adversus reginam nostram affectu verbis humanissimis; de foederibus nihil,Ga naar voetnoot17 quanquam ego id attigeram. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam resque et consilia eius semper sospitet, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XV/XXV Iulii 1643.
Accessi comitem Briennium, qui nunc comitis Chavigniaci partes implet. Dicit iam scriptas literas ad reginam nostram quae asseverent fore ut serventur foedera, quippe quibus non reges tantum sed et regna obligentur. Id si recte se habet, gaudebo; sin minus, laborabo ut, si quid corrigendum aut addendum sit, corrigatur aut addatur. Iisdem literis dicit scriptum de Portugalliae legato admittendo ad pacis colloquia. Rogare se rogatos;Ga naar voetnoot18 si id obtineri possit, bene; si non, in eo paci aut colloquiis moram non fore. Romae et per omne imperium suum pontifex argentea vasa privatorum ad se ferri iussit, ut nummi inde cudantur. Castellum Galwaiae in Hibernia diutius a protestantibus contra pontificios defendi non poterit. Desiderant qui hic rebus praesunt ut scribatur posthac ‘Serenissimae et potentissimae etc.’ reginae regenti Franciae.Ga naar voetnoot19 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Quae in visceribus Galliae et quae extra ea in Britannia, Italia et Hispania acta sint, tradit. |
|