Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6298. 1643 juli 4. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Venit ad me his diebus comes Briennae, dictus antehac Lomeniacus et Villauclercius,Ga naar voetnoot2 | |
qui nunc locum domini Chavigniaci et rerum externarum curam obtinet. Dixit mihi legatum ab Hispania, Butam, ni fallor, nomine,Ga naar voetnoot3 cardinalis BorgiaeGa naar voetnoot4 familiarem et valentem ingenio, iter Monasterium versus cepisse per Galliam et venisse Aurelianum. Dubitare reginam regentem an ei transitum alia monstrare deberet, an vero eum, ut expetit, admittere ad peragenda officia luctus et solatii, inter adeo propinquos etiam in bellis mediis peracta saepe. Causam dubitandi apud reginam regentem esse, non quod ipsa non sciret discernere quid regno, quid sanguini debeatur, sed quod metueret ne ea res offenderet foederatos. Dixi ego non putare me Suedos offensum iri comitate adeo translatitia et ita nos existimare de bona fide reginae ut, si quid afferretur ad rem communem aliquo modo pertinens, eius aut reginam Suediae aut me, qui personam eius hic sustineo, factura sit participem. Caeterum Batavos esse homines multum suspicaces. Quid eorum causa faciendum minusque faciendum sit, reginam cum suo consilio optime iudicaturam. Me enim, qui satis in rebus Suedicis agendum reperiam, non miscere me Batavorum rebus, et antehac et nunc valde turbidis. Neque vero, si quis mihi locus honestus in illis partibus offeratur, accepturum me, ne quidem si permittat Suedia, quod tranquilliori vitae assuetus nolim me ingerere in tam procellosum mare. Addidi, si quis huc veniret legatus Hispaniae et ad me mitteret cum eis verbis quae ad regios legatos usurpari solent, me non abstiturum officio eum salutandi, ut moris est tum humanitatis causa, tum etiam ut scripta quaedam per Hispaniam latentia et ad Gothorum gloriam pertinentia impetrarem.Ga naar voetnoot5 Laudavit haec Briennius. Caeterum putabat se a legato Batavorum,Ga naar voetnoot6 ad quem a me ibat, auditurum non similia. Itaque dubito quid factura sit regina. Caeterum certum est, etiam si legatus alia transeat, si Galli velint ad arcanas pactiones venire, satis multos esse in hac aula qui tali officio fungi possint; praeterea sine legatis talia optime transigi per monachos, qui inobservati aliunde penetrare huc possunt et reginam clam adire in Valle Gratiae,Ga naar voetnoot7 quo secessu illa pietatis et negotiorum causa saepe utitur. Cancellarius Franciae adhuc incerto est in statu.Ga naar voetnoot8 Cardinalis propinqui,Ga naar voetnoot9 | |
[pagina 380]
| |
Ga naar voetnoot9 metuentes ne in tanta pecuniae penuria quam fecit cardinalis, ab ipsis exigantur octuaginta, quos detinere putantur, milliones, pauper olim familia, prospexerunt locis quorum praefecturam habent, Blavettae, Brouagio, Oleroni, et maxime Portui Gratiae, quo rediens Fort- | |
lescuierius,Ga naar voetnoot10 qui reginae regenti addictus putabatur, ab arce exclusus est iussu Esguilloniae, quae Ponticurlaei liberos suae tutelae commissos eo misit dixitque reginae se non aliud habere pignus quo tuta sit. Idem autem cardinalis Riceliaci cognati et affines, repetundarum iudicium metuentes, metum iniiciunt reformatis, ut periculorum societate salutem sibi inveniant. Puto reginam edictorum veterum repetitione omnem reformatis illis demturam metum, quod sane fieri opus est, ut novare volentibus subtrahatur adeo potens paratumque fomentum. Et ad eam rem annitar quantum potero. Castris ad Theodonisvillam circumiectum iam est vallum, cui firmando interiiciuntur, ut fieri solet, castella. Spes est bona. Quo iturus sit Guebrianus adhuc nescimus. Dux Carolus, si pecunia detur, promisit conscripturum se octo nova millia militum. Tenet se inter Nicrum et Rhenum. Regina regens regem assuefacit, ut quotidie det pecunias pauperibus, diebus Dominicis multo plus. Sunt qui ei suadentGa naar voetnoot11 ut obtentu necessitatis rerum Galliae exemplum sequatur Henrici IV, qui regno suo consuluitGa naar voetnoot12 spretis foederibus, quae paulo ante cum Anglis Batavisque fecerat et solenni iureiurando firmaverat. Caeterum ut est animi valde generosi, minime credo eam parituram consiliis parum honestis, saepe nec tutis. Si rex Angliae velit serio se obstringere in foedus cum Gallia, primum ad tuenda regna, deinde ad restitutionem Palatinatus, non dubito quin futurum sit ut hic ratio reperiatur eum regem reponendi in eam potestatem qua usi sunt hactenus maiores eius. Davausius multum captat aulae Romanae gratias, quod ita publice expedire censeat,Ga naar voetnoot13 an in spes suas, non dixerim. Reginae regentis valetudo per labores continuos et insuetos labefacta nonnihil revirescere incipit, Rex puer bene valet et sane vultu gestuque magnum regem promittit. Francofurti ut maneat is qui est conventus, laborant caesariani et tributa maiora flagitant. Caeterum et civitates et principes nonnulli censent non permittendum totum pacis negotium imperatori, sed suos quoque legatos debere in partem venire eius curae. Conigsmarckii res audimus bene procedere. Mottam Odincurtium capta MortanaGa naar voetnoot14 ingredi in ValentiamGa naar voetnoot15 et denuo CCC francicae pecuniae millia ad eum mitti, tres autem milliones in Italiam. Veneti, Ethrusci, Parmenses, Mutinenses hic causae suae contra Barbarinos iusta demonstrant, dicuntur autem de pontificio milite multis in pugnationibus caesi ferme mille. Inter diversa consilia ad faciendam pecuniam qua bellum alatur, cum plebem novis oneribus premere videatur periculosum, quia et Tolosate parlamentum quaedam exigi | |
vetuit et in Pictonum agro eis de causis motus orti sunt,Ga naar voetnoot16 proponitur ut a publicanis qui rem fecerant, mutui sumantur milliones duodecim. Villaefrancae oppidi in Rouargis disiecta sunt moenia in poenam seditionis. Tolosates senatores huc vocati. Dux Ingolismensis ad Guisiam finibus praesidet.Ga naar voetnoot17 Ab urbibus quibusdam, quae eximias supra alias immunitates habent, ad earum confirmationem obtinendam ducenta millia scutatorum exiguntur.Ga naar voetnoot18 Vitriacus mareschallus triginta centuriarum cohortem scribit, quae a regina nomen habebit. Tributum ex censu et ad hospitia militum abrogata sunt mulcendae plebi. Torquis aureus datus est cursori aulico imperatoris. Haec ut scripseram, venit ad me Baliolus, aerarii praefectus. Is multa locutus de reginae regentis erga reginam Suediae affectu dixit mihi rectius voluisse reginam non admittere in hanc urbem illum ab Hispania legatum.Ga naar voetnoot19 Decretum autem regis et reginae ad servanda edicta de religione iam scriptum esse. Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
[Lutetiae,] XX[I]V Iunii/IV Iulii 1643.
A Neapoli et Sicilia navibus partim longis, partim galeonibus vectantur in Hispaniam III peditum millia, equi mille. Hiberni complures in Angliam transeunt, ut regi militent. Motta Odincurtius habere dicitur XV millia peditum, tria equitum. Rex Angliae apud AbindonumGa naar voetnoot20 habere dicitur militum millia XVII, apud Somersetum XIV millia, et delectus facere in Cornvalia. Parlamentariorum non tantae esse putantur copiae. Vallum quo castra ducis Anguiani ad Theodonisvillam cinguntur, altum est pedes X, patens in summitate pedes IV, in imo XII. Sunt obsidentes ad XV millia equitum simul peditumque. A Meti in ea castra venere decem machinae, globorum et igniarii pulveris bona copia, naves ad pontem faciendum, aliqui praeterea pedites equitesque. Duo castella vallo addita, fabricatur tertium. Dicunt mihi qui hic aerario praesunt,Ga naar voetnoot21 magnam quidem hic esse pecuniae penuriam, sed in Hispania maiorem. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Grotii consilium comiti Briennae datum de admittendo in urbem legato Hispanico. Batavorum turbida ingenia vituperat et se ab eorum rebus abhorrere fatetur. Regis Ludovici XIV encomium. Hispanici, Anglici et Italici belli vicissitudines. |
|