Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6274. 1643 juni 20. Van Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps hereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis, Quod ex aliquot iam mensibus metuebamus, literae hesterna die ad nos perlatae fidem rei fecerunt, occubuisse nimirum nupero mense Maio christianissimum regem Ludovicum XIII, foederatum nostrum,Ga naar voetnoot2 prouti eius rei certiores quoque redditae sumus per literas reginae regentis et ipsius regis filii.Ga naar voetnoot3 Etsi vero non immerito metuamus mutationes regis obitum insecuturas, tamen cum in nostra potestate vix erit eas praecavere, divinae illae earumque exitus dispositioni committendae sunt. Abs te vero clementer requirimus ut, quantum potes per industriam cavere ne quid agatur aut committatur quod damno aut praeiudicio nobis, foederi ac communi causae erit, sedulo in id labores nobisque subinde cuncta referas.Ga naar voetnoot4 Cumque hic casus non mediocriter nos adficiat, mandamus tibi ut impetrata penes regem et reginam admissione et oblatis literis nostris dolorem nostrum super obitu defuncti regis decenti modo declares pariterque regi successionem in regnum soliumque paternum et reginae commissam susceptamque regni administrationem congratuleris, offerendo ipsis constantem amicitiam nostram et observantiam caeterorum nexuum, quibus cum defuncto marito et patre iungebamur, nunc vero ex morte regis in filium quadam quasi propagine derivati sunt, necnon cooperationem nostram pro communi regnorum Sueciae et Galliae et caeterorum quorum interest causa. Modum tibi non praescribimus, sed cognitae nobis prudentiae ac discretioni tuae committimus.Ga naar voetnoot5 Adiungimus hisce exempla literarum, non solum nostrarum ad regem ac reginam, sed et earum quas ad nos illi de morte regis scripserunt. E quibus vides nullam in reginae epistola, aliqualem - sed quasi Galliam non concernentem - in regis ad nos literis, foederis mentionem iniectam esse. Qua id intentione factum sit, in praesens non disquirimus. Quodsi occasio conveniens oblata fuerit cum praecipuis ministris, inprimis cardinali Mazarino, Chavigniaco, etc. colloquendi, poteris illis significare quod tametsi non dubitemus sensum literarum ad nos scriptarum non esse alienum a nostra intentione continuandi foederis et insistendi prioribus consiliis, quibus communi causae iunctis tam bello quam pace operis viribusque rite prospici poterit, cum tamen in dictis literis, potis[si]mum reginae, plane praetereatur omnis mentio foederis, nobis et moderno regi, necnon utrique regno vi pactorum intercedentis, non immerito in nobis scrupulum et dubitationem quampiam hoc ipsum generare potuisse et libenter optasse uberiorem huius rei declarationem, non quod dubitemus inhaesuram Galliam prioribus destinatis, sed quod non parum lucis in consiliis nobis id adferret nosque melius nostris ministris tam bello quam pace occupatis informare pro bono communis causae potuissemus. | |
Quicquid tamen horum sit, tui officii erit omnino testari constantiam et perseverandi in foedere institutum, necnon cooperationem ad commoda utriusque regni nostram; cuius sicut praeclara hactenus documenta praebuimus regi parenti ac marito, ita stare nobis sententiam cum moderno rege filio et regina administratrice amicitiam foedusque mutuum conservandi. In hanc rem et alias poteris plenius cum iis conferre, cum non difficile tibi erit inquirere quid aut rerum inibi agatur aut putaveris facto nobis opus esse. Atque hisce divinae te protectioni clementer commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores, Petrus Brahe, comes in Wissingsborg, R.S. drotzetus, m. pp.
| |
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 10 Iunii anno 1643. | |
Bovenaan de copie te Stockholm: Ad legatum Hugonem Grotium, concernentes obitum christianissimi regis. Datum Stockholm, anno 1643, Iunius 10. A. G[yldenclau].Ga naar voetnoot6 | |
Bijlagen:Christina van Zweden aan Lodewijk XIV, 20 juni 1643.
Nos Christina, etc., serenissimo et potentissimo principi, fratri, consanguineo et foederato nostro carissimo, domino Ludovico XIV, eadem gratia Franciae et Navarrae regi christianissimo, salutem et prosperos rerum successus.
Serenissime atque potentissime princeps, frater consanguinee et foederate carissime, Pervenerunt hesterna die in manus nostras literae Serenitatis vestrae, die 15 proxime elapsi mensis Maii Lutetiae Parisiorum ad nos exaratae, quibus nobis Serenitas vestra significat excessisse vivis serenissimum quondam atque potentissimum principem, fratrem, consanguineum atque foederatum nostrum, parentem autem Serenitatis vestrae carissimum, dominum Ludovicum XIII, Franciae et Navarrae regem christianissimum, etc. Cumque prima nos vice literario isto commercio Serenitas vestra compellat, tanto nobis tristior accidit hic nuntius, quanto magis et ipsa[e]met parem dolorem iam pridem expertae testamur tenerum Serenitatis vestrae animum ex eo non nisi paulo vehementius percelli potuisse. Et maior hinc ansa nobis praebetur fidentem illam amicitiam cultamque et firmatam hactenus inter nos et praetactum Serenitatis vestrae parentem, laudatissimae memoriae, necnon utraque regna Sueciae et Galliae foederum mutuorum necessitudinem cum Serenitate vestra - in quam prorsus derivata iam haec sunt - inchoandi. Cuius officii muniis gemina ratione iam defungimur. Id nimirum cupimus Serenitati vestrae persuasissimum esse et casum hunc atque inflictum regiae domui vulnus nos, fratre et foederato inter caeteros primo orbatas, vehementer adficere et acerbum hunc maerorem nostrum ex percepta notitia in solium paterni regni evectae Serenitatis vestrae non mediocriter sedari recrearive! Nam cum et nos et regnum Galliae id vel maxime soletur, quod tum sedente iam ad regni gubernacula Serenitatis vestrae domina matre regina, tum superatis minorennitatis annis ac negotiis reipublicae ipsa Serenitate vestra suo tempore admota, nihil committetur heroicis consiliis, actionibus et instituto defuncti regis domini mariti ac parentis in sustinenda ac promovenda causa publica et communi adversum aut dissonum, quidquid damni ex morte regis sive in Galliam, sive arctissimam illam amicitiae foederisque mutui necessitudinem, atque adeo in ipsam denique communem causam metuendum videri | |
potuit, magna id omne cura ac sollicitudine vestra - de qua omnem dubitationis ansam nobis praeciditis - et superabitur et resarcietur. Deus firmet thronum Serenitatis vestrae et eandem cumulet paternis iisve summis virtutibus, quarum radios late diffundat, et regni sui habenas quam felicissime ac diutissime moderetur. In quo voto finimus et quaevis officia amicae et confoederatae sororis Serenitati vestrae qua possumus diligentia ac promptitudine pollicemur. Testabiturque Serenitati vestrae noster apud eandem legatus ordinarius, nobilis et magnificus, nobis sincere dilectus, dominus Hugo Grotius dolorem super obitu regis parentis, et praeterea singularem erga Serenitatem vestram adfectum nostrum iusta convenientique declaratione coram repraesentabit. Quem ut Serenitas vestra clementer audiat, peramice requirimus, divinae eandem protectioni ex animo commendantes, P[etrus] B[rahe], G[ustavus] H[orn], C[arolus] G[ylldenhielm], A[xelius] O[xenstierna],
| |
Dabantur in regia nostra Stockholmensi, die 10 Iunii anno 1643. | |
In dorso schreef Grotius: Regina regi Lud. XIII [sic], X Iunii 1643. Bovenaan de copie te Stockholm: Literae compassoriae ad regem christianissimum dominum Ludovicum XIV super obitu parentis eius, Ludovici XIII. Datum Stockholm, anno 1643, Iunius 10. A. G[yldenclau].
Christina van Zweden aan Anna van Oostenrijk, 20 juni 1643.
Nos Christina, etc., Ingriaeque domina, etc., serenissimae principi, sorori, consanguineae et amicae nostrae carissimae, dominae Annae, eadem gratia Franciae et Navarrae reginae, natae ex serenissima Hispaniarum regia prosapia, etc., salutem omnigenumque regiae prosperitatis incrementum.
Serenissima princeps, soror, consanguinea et amica carissima, Si maerorem quem ex obitu serenissimi quondam atque potentissimi principis, fratris, consanguinei ac foederati nostri, Serenitatis autem vestrae domini mariti, carissimi domini Ludovici XIII, Franciae et Navarrae regis christianissimi, etc., subito contraximus, verbis exprimere et testari possemus, quod Serenitati vestrae circa modernam potissimum et acerbam ha[n]c eiusdem conditionem multis nominibus debemus officium sine difficultate utique impleremus. Nunc, cum Serenitati vestrae visum fuit literis suis, die 15 nuper elapsi mensis Maii Parisiis datis, eius rei nos certiores reddere, quam nulla alias epistola effari poteramus, saltem hisce cancellis doloris nostri vastitas stringenda fuit. Serenitatem quidem vestram coniux desideratissimus, filios regios parens optimus, princeps longiori vita dignus regnum, nos frater et, quem inter omnes primo loco colebamus, foederatus, causam denique communem acerrimus vindex morte sua destituit. Numini divino haec placuerunt; quod cum cuncta in terris singulari providentia disponat, viduas maxime intuetur et repleta ingentibus doloribus earum pectora salubriter solatur, Serenitati vestrae haec scribimus, quam omnino speramus nec luctum plus iusto admissuram, nec passuram commissas sibi hoc minorennitatis regiae tempore imperii fasces nimio maerore praegravari. Nos haud parum erigit, quod regni administrationem Serenitas vestra in se derivari passa fuit, cui hoc nomine peramice gratulamur pariterque felices consiliorum actionumque successus, divinum ad sustinendam illam molem auxilium implorantes, vovemus, inprimis quod certiores nos Serenitas vestra fecerit singulari adfectu eandem, necnon filium regem, fratrem ac foederatum nostrum carissimum, ferri in prosecutionem magnorum consiliorum et fortissimum propositum defuncti iam regis pro publica ac communi causa. Praeter alios nexus, quibus utrinque conbinamur, id nobis incitamento erit omni hoc opere niti, quo res communes stabiliantur et fortissimis consiliis insistatur publicae causae, non minus imposterum quam fiebat hactenus, asserendae et conservandae. Huius instituti nostri, necnon compassionis atque gratulationis officium apud Serenitatem vestram nomine nostro defungetur noster in Gallia ordinarius legatus, nobilis ac magnificus, nobis | |
sincere fidelis, dominus Hugo Grotius, quem ut benigne admittat et audiat, amice a Serenitate vestra requirimus, de caetero eandem divinae protectioni ex animo commendantes, sacrae regiae Maiestatis [etc.], P[etrus] B[rahe], G[ustavus] H[orn], C[arolus] G[ylldenhielm], A[xelius] O[xenstierna],
| |
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 10 Iunii anno 1643. | |
Bovenaan de copie te Stockholm: Compassoriae ad reginam Galliae dominam Annam super obitu mariti eius. Datum Stockholm, anno 1643, Iunius 10. A. G[yldenclau]. |
|