Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6304. 1643 juli 6. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et fautor colendissime, Literae Excellentiae vestrae, mihi semper votis ardentissimis exoptatae, quae 27 Iunii datae sunt, plurimum exhilararunt, quod et favorem mei incredibilem et aulae Parisiensis mutationem patriae pacique non nocere nuntiant. Velit Deus ut hoc gaudium feliciter perennet. Tabellarius Hamburgensis nullas mihi hodie attulit literas, unde certo confido illustrissimum Salvium excellentissimo domino Johanni Oxenstierna[e] se adiunxisse, qui Volgasto recta Osnabrugam tendit.Ga naar voetnoot2 Clarissimus Emporagrius Excellentiae vestrae humillime se commendatGa naar voetnoot3 et hoc fere momento se itineri terrestri committit, ut si fieri possit legatos nostros in transcursu salutet. Hisce Excellentiam vestram divinae protectioni devotus commendo, futurus dum vixero, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae obligatissimus servitor,
| |
Amstelodami, 6 Iulii 1643. | |
Adres: Sacrae regiae Maiestatis Sueciae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo domino Hugoni Grotio, domino meo observando. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Iulii 1643. En in dorso: 6 Iulii 1643 Appelboom. |
|