Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6303. 1643 juli 6. Aan L. Torstensson.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Omisi hactenus scribere Excellentiae vestrae, quod et literas e tam longinquo curandi vias certas non haberem et scirem ab aliis diligenter significari ea quae variis in mundi partibus geruntur.Ga naar voetnoot2 Caeterum virtutes heroicae et summa Excellentiae vestrae merita apud regem Galliae nunc defunctum et apud reginam nunc regentem et apud eos omnes quorum hic valet authoritas qua debui fide praedicare non omisi, ac pariter cum illustribus Suedis qui hic sunt Deum precari ut pergat fortibus prudentibusque consiliis eius felices dare successus, Excellentiae vestrae firmam valetudinem, quam interdum tentari articulorum doloribus tristis sane intelligo.Ga naar voetnoot3 Non ignoro ad id malum multa a multis tradi remedia quibus raro adest is qui speratur eventus. Attamen cum unguento quodam constet mihi ex eo malo persanatum regis patruum ducem AurelianensemGa naar voetnoot4 et alios nonnullos, de eo unguento aliquantum mittendum mihi censui, simulque orandum Deum ut salutare faciat | |
hoc medicamen precesque omnium et Suedorum et Suedos amantium pro sanitate Excellentiae vestrae propitius exaudiat. Sum vero, eroque semper, illustrissime domine, Excellentiae vestrae ad servitia paratissimus,
| |
Lutetiae, 6 Iulii 1643. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Leonardo Torstensonio. Bovenaan de copie te Den Haag: Ill. d. Torstensonio. |
|