Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6214. 1643 mei 14. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Periculum virium inter se fecerunt Torstensonius et Gallasius. Ille cum animadvertisset caesareum exercitum per Bohemiam in hiberna dispersum esse, simulavit cordi sibi esse Olmensibus suppetias ferre. Praemissae copiae fidem fecere eius intentionis apud hostem, qui visis ambagibus quas noster emetiri necesse habuit securior factus, aditum quendam e Lusatia in Bohemiam minus observat. Huic intentus Torstensonius irrumpit per claustra Bohemiae, ubi Croatarum aliquot regimentis inexpectatus supervenit captisque vicecolonello et aliis officialibus cum sarcinis omnibus, reliquos fudit et Gallasium cis Albim compulit.Ga naar voetnoot2 Tenent nunc nostri Leutmaritzium et alia loca Bohemiae. | |
Literae quas heri accepi in castris ad LochevitzGa naar voetnoot3 scriptae erant. Exercitus nunc novissimis hospitiis recreatus, etiam salute et convalescentia Torstensonii, quem podagra ad tempus afflixerat, maxime laetatur. Stalhanschius,Ga naar voetnoot4 qui nuper hic Stetini e coniugis meaeGa naar voetnoot5 gynaeceo duxit uxorem, sobrinam campimareschalli Hornii, in itinere est cum supplemento egregio, quod e maritimis locis conquisitum est.Ga naar voetnoot6 Konigsmarkius agmine suo alteram partem Bohemiae infestat in transituGa naar voetnoot7 et deinde in Franconiam et Vestphaliam tendere constituit. Hic Stetini indutiarum tractatus cum electoris Brandeburgici legatis redintegratus est.Ga naar voetnoot8 Spero felicem eius eventum et exinde nostrae parti robur non invalidum. Quae rex christianissimus in casum mortis suae disposueratGa naar voetnoot9 et residenti suo Sancti RomanoGa naar voetnoot10 eius causa perscripsit, hodie vidi. Deus det eius Maiestati annos quos me(ruit) quosque illi optat orbis christianus. Quibus Magnificentiam vestram Deo officiosissime commendo maneoque, Magnificentiae vestrae ad amica officia paratus,
| |
Stetini, 4 Maii 1643. | |
In dorso staat: Die 4 Maii anni 1643. Ad legatum dominum Hugonem Grotium. Johann. Oxenst. |
|