Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6290. 1643 juni 28. Aan E. Emporagrius.Ga naar voetnoot1Reverende domine, Legi cum gaudio litteras Claritatis vestrae, scriptas XIV Iunii Lugduni Batavorum,Ga naar voetnoot2 signa habentes satis expressa contractae inter nos amicitiae, quae semper mihi erit carior quam ullis antehac conspicuis indiciis ostentare potui. Sicut autem gaudeo nihil sinistri evenisse Reverentiae vestrae in Britannico itinere, rebus ibi plus quam nunquam turbidis, visamque urbem Londinum, ita doleo non conspectam ei Cantabrigiam et Oxoniam, et hanc maxime ob illustrem quae ibi est bibliothecam et viros eruditos, Deumque precor ut et ius regis et felicitatem populi restituat in eum statum, in quo ego id regnum vidisse me memini.Ga naar voetnoot3 Mea vero commendatio apud regios et episcoporum amatores aliquid forte valuisset, apud illos vero qui et regem et episcopos expulerunt nihil plane. Principem Arausionensem aurugine contactum fuisse et nos didicimus.Ga naar voetnoot4 Sed dicitur revalescere idque hic optant omnes, ut egregiis Gallorum sub regno novo conatibus sua ex parte respondeat. Ero semper, reverendae Claritati vestrae toto animo addictus et ad obsequia paratus,
| |
XVIII/XXVIII Iunii 1643. | |
Bovenaan de copie te Rotterdam: D. Temporagrio. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Temporagrio. |
|