Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6338. 1643 juli 27. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime atque excellentissime domine legate, domine et patrone magne, Literas Excellentiae vestrae 18 Iulii datas 25 huius recte accepi. Illustrissimus dominus legatus OxenstiernaGa naar voetnoot2 4 Iulii stylo vetere Hamburgum venit, in domo Salviana divertit et 8 huius stylo vetere Laumburgum est regressus, unde recta Osnabrugam iam tendere | |
scribitur. Nec ante eodem iter dirigat illustrissimus Salvius quam Daniae regis legatiGa naar voetnoot3 eunt, quorum instructio necdum est parata. Ab Hispano legato in aula principis Germanici dictum estGa naar voetnoot4 res inter Gallum et Hispanum esse compositas, nec frequentari Monasterium propter alias rationes quam ut solennia ibidem peragantur. Hoc multi ea propter fieri autumant ut Galli Suecis suspecti reddantur. De Dano incerti sumus quo erumpat. Credimus enim facturum quod facere potest. Vix credo quod milites nostri, ut constitutum fuit, hoc anno in Germaniam abvehantur. Quamvis enim de fide sua securos ille reddere conetur, nescio tamen quid explorationes, detentiones et confiscationes illae in freto insolitae minari videntur,Ga naar voetnoot5 et fides DanicaGa naar voetnoot6 apud nostrates pari passu ambulat cum Punica apud Romanos. Hisce valeat illustrissima Excellentia vestra atque perpetuo faveat mihi, qui dum spiro, ero, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae quovis obsequio addictissimus,
| |
Amstelodami, 27 Iulii 1643. | |
Adres: Sacrae regiae Maiestatis Sueciae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo domino Hugoni Grotio, domino meo observando.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Aug. En in dorso: 27 Iulii 1643 Appelboom. |
|