Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6211. 1643 mei 11. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Mitto ad te duos libellos, alterum pro te scriptum, alterum contra te. Prior hic ante aliquot dies vulgatus est,Ga naar voetnoot2 eiusdem auctoris, quanquam incerti, cuius prima fuit Admiratio;Ga naar voetnoot3 posterior hodie ad me Amstelodamo missus, nescio a quo, nisi quod inscriptio Blavii manum testari videtur.Ga naar voetnoot4 De priore nihil dicam, nisi Roterodami et natum et impressum. Posteriorem percurrere brevitas temporis non sivit, illud interim video scriptorem non tam convitiis quam rebus certare voluisse. Argumenta nondum expendi et si quid supererit temporis expendam. Apud nos nihil magnae rei geritur. Ordines necdum quippiam decrevere. Princeps a pedibus nondum bene valet. Iis qui militiae sunt ductores nondum satisfit et iam tribuni pessimo exemplo aedes Foederatorum, et praecipue Hollandorum, obeunt stipendia petentes, quod nunquam in hac republica visum.Ga naar voetnoot5 Addam et aliud aeque novum, quod deputati Hollandiae et Zelandiae missi iam sunt in Geldriam et Frisiam de constituendo | |
regimine deliberaturi,Ga naar voetnoot6 ne quis id vacillare nesciat. Hollandiae nostrae bona cogitata horum socordia, illorum artes, aliorum vitia corrumpunt. Egi hodie cum Ryckewardio,Ga naar voetnoot7 linguae Graecae peritissimo et Anthologiae lectore assiduo, de conficiendis indicibus. Is dummodo affini Nerano typographoGa naar voetnoot8 id opus excudendum detur, operam suam addicit solo Swardecronio adiutoreGa naar voetnoot9 usurus. Ego sane hominem amiciorem et magis idoneum non novi. Neranus promittit se brevi nobis exhibiturum novos typos Graecos et Latinos, quos ad te transmittemus. Ryckwartius ipse correctionem operis in se recipit. Videbimus an res ita possit succedere. Pro iis quae de rebus Gallicis publicis scribis, grates summas habeo et sane laetor regem filiis suis bene de tutrice, et regno de rectoribus prospicere.Ga naar voetnoot10 Interim hoc scias velim, esse e primariis hic viris qui mihi insusurravit fratrem regium hoc agere ut si detur occasio, de legitima delphini nativitate disputet. Remonstrantes nostri professioni theologicae praefecerunt tres viros, Niellium, Prevostium et Huttenum, ut operas in iis studiis per vices ponant mutuas. Corselium philosophicis et litterarum exercitiis praeposuere. Huttenus quanquam antea professoriam dignitatem non indecore gessit, iam otio assuetus satis alienus ab ea esse videtur. Itaque forte ibitur ad Corselium.Ga naar voetnoot11 Spero occasionem se oblaturam ut te tuto videre possim; certe liberos intra aliquot annos habebis.Ga naar voetnoot12 Uxorem interim cum liberis saluta, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XI Maii 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Maii. En in dorso: 11 Maii 1643 W. de Groot. |
|