Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6196. 1643 mei 2. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Noyerium Mazarinus et Chavigniacus ut consiliis suis inimicum amoliti sunt. De iesuitis et exportato per eos frumento mera calumnia est.Ga naar voetnoot2 Annotata ad Carentonensem synodum arbitror ego ita posse edi sicut multa alia, | |
latente editore et typographo.Ga naar voetnoot3 Locus de Riveto est notabilis, et alia quaedam magistratibus utilia.Ga naar voetnoot4 Quod de me insparsum est rumoribus editis, non puto pro vero haberi ab iis ipsis qui id addi voluere. Mihi certe nihil tale hactenus patuit, et forte commentum est Spiringii, ut qui id nolint pecuniam dent ne id fiat.Ga naar voetnoot5 Fulmen Britannicum et Tonitru data occasione videre avebo.Ga naar voetnoot6 Posset si quis eis libris respondit, eadem fideliaGa naar voetnoot7 costinera Rivetum, Borboritam, Laurentiaden.Ga naar voetnoot8 De Curcellio non mala est cogitatio, si Corvino non vacat.Ga naar voetnoot9 Spero te aliquando ad nos excursurum, sed et tuorum aliquem ubi voles exspectabimus. De Antichristo regis decretumGa naar voetnoot10 omnino vulgandum est, quia negavit Borborita tale esse aliquid. De regis valetudine plebs bene sperat,Ga naar voetnoot11 non item periti, quanquam sentit interdum levamenta quaedam. Habes hic constitutionem de futuro regimine.Ga naar voetnoot12 Sed exspectatur aliqua mutatio quae plus aliquanto potestatis det reginae. Ea nunc apud regem assidua est. Odium plebis in cardinalem Riceliacum tantum est ut corpus eius auferendum fuerit, ne a plebe laceraretur. Rex omnes curas terrestres a se removit et regina nullum ius habet ante mortem. Id in causa est, cur multa suspensa haereant. In fine Belgico et Germanico quieta omnia. In Hispania dicitur Odincurtius rursum sub imperio Gallico redegisse Vallem Arangam. Et in Italia qui arcem Dertonae custodiunt eruptione prospera nacti commeatus, per quos tolerare diutius obsidium poterunt in spem eorum quae molietur princeps Thomas. Inter pontificem et Parmensem video pacem ab Italia sperari. Laborant in id Veneti et Ethruscus. Vale cum tua, tuis et nostris, tibi obligatissimus frater,
| |
2 Maii 1643. |
|