Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6182. 1643 april 20. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Doleo sane ob regis optimi morbum hac praesertim rerum constitutione. De Noierio miror eum tam cito deiectum de statu in quo stabilitus videbatur; sunt qui hic spargant id inde evenisse quod iesuitis exportandi frumenti copiam fecerit, cuius Parisiis satis magna sit penuria.Ga naar voetnoot2 Eius rei quid sit, et si quid publice sciri potest, rogo ex te intelligam. Utenbogardus mecum iudicatGa naar voetnoot3 non posse hic cum fructu vulgari notata ad synodum | |
Carentonensem,Ga naar voetnoot4 sed posse inde excerpi quaedam quae aliquando inspergantur libris postea scribendis. Ipse sibi exemplum scribi curat, ego igitur ubi tua recepero ea ut iubes remittam. Mitto nova huius septimanae nostra, ut videas quid in iis de te contineatur; certe si tu aliquando monasterium accederes, sperarem mihi tui videndi potestatem factum iri.Ga naar voetnoot5 Prodiit his diebus Tonitru Britannicum hic compositum,Ga naar voetnoot6 in regem sane grave, in archiepiscopum gravissimum: dicit auctor eum remonstrantismum in Anglia promovisse, ut eo pacto papatui invehendo famularetur, et alia similia. Perstringitur inibi Johnsonus palam, tecte Vossius, tu ut conciliator etiam male audis. Putant quidam hunc foetum ab eodem auctore profectum qui Fulmen Britannicum paulo ante scripserit. Is autem creditur esse Cabelliauwius, minister Haganus.Ga naar voetnoot7 Sperant multi librum publica auctoritate supprimendum. Eius quod de Beza et Piscatore scribis meminero.Ga naar voetnoot8 Describet ea quae in prioribus litteris Riveto aliisque opponi posse notasti filius tuus, ut avunculo tradat.Ga naar voetnoot9 Utenbogardus mecum locutus est de instigando CorcellioGa naar voetnoot10 ad defensionem eorum quae remonstrantibus opponuntur in scriptis adversus te. De Cornelii negotio quo magis cogito, eo minus mihi illa consilia allubescunt. Agam tamen cum Reigersbergio et ex aliis quid fieri possit expiscabor.Ga naar voetnoot11 Deus interea te tuosque omnes sospitet. Vale quam suavissime, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XX Aprilis 1643. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 15 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. Apr. 29. En in dorso: 20 April 1643 W. de Groot. |
|