Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6224. 1643 mei 23. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Vidi libellum contra Laurentiaden. Multa sunt ibi de illo homine vere dicta, de causa veteri nostra cum in Republica versaremur non mala. De Ruaro vellem eum dixisse narrari a Laurentiade rem plane falsam.Ga naar voetnoot2 Nunquam eum aut hospitio aut convivio excepi. Non | |
fuit hic ex quo legatum ago. Puto visum mihi olim cum privatus hic agerem, sed incognitum.Ga naar voetnoot3 Primum eum cognovi Hamburgi apud Leonardum Sorgium.Ga naar voetnoot4 Voluissem etiam dici librum illum Bonaventurae quo utitur Laurentiades a Sorbona censura notatum.Ga naar voetnoot5 Joannem Simplicium et Robertum Jansonium legamGa naar voetnoot6 ubi otium erit, et si quid dignum sit responso, faciam hoc in eorum quos tangit locorum explicatione. Quod et RyckewardoGa naar voetnoot7 proponis mihi non displicet. Fac in componendis indicibus instet quam dixi viam. Illud quod de duce Aurelianensi dicitur falsum puto.Ga naar voetnoot8 Bene ei cum regina convenit. Et iam in parlamentoGa naar voetnoot9 effecere, ut contra id quod antehac actum erat regina regens sit plenissimo iure, ipse dux vicarius et copiarum imperator et consilii caput, eo absente caput consilii Condaeus, nulla caeterorum mentione, quibus regina utetur quomodo et quantum volet. Mazarinus consiliarius manet et Chavigniacus secretarius ad res exteras, ita ut ante illud decretum quod nunc antiquatum est. Indutias cum Hispano nullas esse patuit proelio ad Rocroisium, in quo magnum hosti damnum intulere Galli, et principi Arausionensi dedere res pulchras gerendi occasionem. Te videre desidero et aliquem tuorum apud me. Interim qui mea ad Actus apostolicos, Epistolas et Apocalypsin describat adhuc quaero frustra, ita pauci sunt Graecarum literarum intelligentes.Ga naar voetnoot10 Tibi obligatissimus frater,
| |
23 Maii 1643.
Valde placent doctoribus Sorbonae nostra ad Danielem.Ga naar voetnoot11 Spero aliquem repertum iri qui Riveto aliquid reponat et obiter aspergat Borboritam. Age, quaeso, cum Vossio et Barlaeo ut cogitent.Ga naar voetnoot12 Putabam Ruarum mihi olim visum Lutetiae, sed iam ex literis eius ad amicum scriptis intelligo nunquam ipsum apud me fuisse antequam essem Hamburgi. Fuisse quidem prius se ait in Gallia, sed quo tempore ego eram in carcere. Et paratus est, si velim, Riveto ostendere quantum fallitur. Si Simplicium et Robertum Jansonium qui sint nosti, rogo | |
eos mihi describas. Puto a Socini disciplina esse non alienos.Ga naar voetnoot13 Cancellarius sponte sua cum delegati a parlamento apud reginam essent proposuit de memoria Thuani restituenda. Sed propinqui nolunt id accipere pro beneficio, sed volunt rem secundum formam legum cognosci. Idem facturi putantur propinqui Marillaci quondam mareschalli. |
|