Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 14
(1993)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6151. 1643 maart 28. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex intra hos paucos dies ex febri tentatus fuit et animi defectibus. Et quanquam valetudo eius dicitur esse, quod utinam sit, meliuscula, medici tamen plus ostendunt metus quam spei. Inde continui sermones de futuro regimine, de quo quid rex constituerit, adhuc arcanum habetur. Tres illi qui apud regem nunc plurimum valent, cardinalis Mazarinus, Noyerius, Chavigniacus, non ignari quanti motus in Gallia oriri soleant pupillari regum aetate, incerti et suarum et publicarum rerumGa naar voetnoot2 ad indutias cum hostibus properant, breves primum, deinde producendas de tempore ad tempus. Ea de causa creditur remissus ad Bavarum cursorGa naar voetnoot3 multique alii alio missi, ac postremoGa naar voetnoot4 Aridas, Chavigniaci domesticus, Bruxellas et per Batavos Hamburgum. Ipse Chavigniacus dicit se iturum ad conventum Monasteriensem, quod facere qui eius sunt dignitatis non solent nisi rebus bene praeparatis. Adiutores ei futuri creduntur dominus Davausius et is qui in Batavis legatum egit, Tuilleriacus. Sum hoc tempore multo quam ante sollicitus magis pro Suediae rebus. Video Guebriani exercitum tabescere,Ga naar voetnoot5 omnes Germaniae vires in Torstensonium verti; GallosGa naar voetnoot6 paci internae diffisos hoc agere, ut respirent ab armis externis et hoc desideranti populo morem gerant. Chavigniacus fuit apud legatos Venetum et Sabaudum.Ga naar voetnoot7 Iis dixit non posse diutius differri colloquium, et consilia regis ad indutias spectare.Ga naar voetnoot8 Nec id mirum, nam sic eorum, quae ceperunt multa et magna, possessionem sibi mansuram et cum tempore acturam radices, ut apud Mediomatrices, Tullum, Virodunum.Ga naar voetnoot9 Memini quomodo in Italia pacem | |
soli fecerint, Venetis inconsultis et coactis qui vellent sequi, duce autem Mantuano tertia parte rerum suarum multato, ut Sabaudus et Gastaldus placarentur.Ga naar voetnoot10 Multaque alia eiusmodi et huius et antiquioris aevi mihi in mentem veniunt. Astrologi, quibus non multum fidei habeo nisi aliae accedant coniecturae, aiunt post hunc regem omnia male eventura. Dux Anguianus morbo detinetur quominus in Picardiam eat, locum eius impleturo, ita fama est, Longovillano. Mileraius ire putatur Rhemos, ubi iam Scoti sunt bis mille et quingenti. Vulgant hic XV Maii inceptura de pace colloquia. Bambergae consultant Bavari et eorum vicini de rationibus alendi exercitus. Iidem Uberlingam circumsident; Milteburgam ab Hassicis recepere. Princeps Thomas habet secum VII hominum millia, quibuscum parat aut Dertonae arcem liberareGa naar voetnoot11 aut hostium loca aggredi. Dux Vendocinensis in domo sua est Aneti. Filius eius Beaufortius apud regem admissus fuit. Vectigalia vini, cerevisiae, salis augentur. In pugna ad Mirabellam dicunt Galli hostium caesos CCCC, captos mille et ducentos. Deus pacem det bonam orbi christiano, idemque, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam servet in rebus prosperrimis, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XVIII/XXVIII Martii 1643.
Plurimum adhuc potest Noyerius, vir contra pecuniam invictus, Romae et monachis addictior quam caeteri.Ga naar voetnoot12 Primae indutiae creduntur fore trimestres. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis morbus in dies vires eundo sumit. Metus providorum quale regimen in minorennitate sit expectandum. Pacis negotium fit magis serium. Astrologorum praedictiones. Gallica fides. Varia. |
|