Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5987. 1642 december [6]. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Receperam reginae, dominae meae clementissimae, literas ad regem et ad me datas X et XII OctobrisGa naar voetnoot2 et iam miseram qui aditum ad regem pro me postularet, ut mandatis satisfacerem, iam ecce intervenit mors magni cardinalis, morae forte aliquid huic rei allatura. Ex quo clausae sunt vomicaeGa naar voetnoot3 in dextro brachio, sordes introrsum actae saepe languorem ei dedere. Accessit animi dolor non levis, quod qui de matre ac fratre regis deque tot principibus facile fecisset quae voluerat, nunc unius Trevilii ab aula amandationem difficillime a regis animo extorsisset magis quam obtinuisset, unde et ex aliis arcanis, quae metus tormentorum Cinqmarcio expresserat, collegit non eam esse suam apud regem quam sperasset gratiam.Ga naar voetnoot4 Hinc orta febre et magis magisque invalescente unctionem solitam dari periculose aegrotantibus accepit nocte inter actum modo Mercurii et Iovis diem dixitque multa se fecisse quae non omnibus probarentur, sed ita se iudicasse pro persona quam sustinebat et rerum statu non debuisse fieri aliter. Rogato rege ut ad se veniret, ostendit arculam, in qua erat perscriptum decretum publicandum in parlamento, quo frater regius ut iam quintum deprehensusGa naar voetnoot5 in molitionibus contra regnum, regem eiusque liberos pronuntiaretur inidoneus ad regni regimen, praefecturas, tutelas. Id decretum rex primo praesidi parlamenti tradidit et cunctanti nonnihil dixit se velle id in acta referri. Sed cum ante rem in parlamento confectam mortuus sit cardinalis, metusque sit ne frater regius irritatus hac infamia e regno evadat, quid de ea re futurum sit, vi debimus. Dedit etiam cardinalis regi consilia partim scripta partim ore de rationibus belli gerendi. Addit fama rogatum regem, ut in biennium adhuc bellum pertraheret, ostendens ingentem potentiam regi sic parari posse et pacem qualem vellet. Cum ab eo rex interrogaretur, an sua opera regi fecisset satis, rex primum languidius respondit, cardinale urgente paulo liberalius promisitque ipsi oranti se consanguineis et affinibus eius facturum bene ac nominatim Mileraio daturum honorem ducis ac paris Galliae. Dedit cardinalis magni pretii monilia Chaviniaco ac Noyerio, hunc etiam testamenti sui fecit executorem. Regi reliquit palatium suum eiusque rex possessionem cepit eo ipso momento, quo cardinalis, ad quem rex iterum venerat, exspiraret. Constituit rex consilii sui principem cardinalem Mazarinum. Caeteri primores in suis officiis manent. Hoc ipsum ut mihi significaret, venit ad me regio iussu ChaviniacusGa naar voetnoot6 simulque dixit regem perstiturum in fortibus consiliis et fide adversum foederatos, idem de Mazarino, se, patre suoGa naar voetnoot7 ac Noyerio spondens. A pace tamen bona et communi, si eo hostium animi flecterentur, non fore regem alienum. Multum praedicabat regis dolorem super hac morte. Aiunt tamen alii multo tristiorem visum regem, cum post unctionem convalescere diceretur. | |
Mortuus est paulo post meridiem Iovis die. Paulo ante hos dies iratum fuisse regem Mazarino, cancellario et Chaviniaco constat. Rex Hispaniae adhuc Caesaraugustae est. Hispanicus exercitus circa Leridam. Motta Odincurtius, ut pro rege Galliae Cataloniam regens, Barcinonem intravit XIV/XXIV Octobris. Bavarus sibi metuens non Mercii tantum et Wahlii, sed et Waertii copias ad se trahere dicitur.Ga naar voetnoot8 Hohentwilae praefectus de suis et eis quos ab Ossenvillio Erlachioque accepit, agmen habet mille et ducentorum.Ga naar voetnoot9 Spes pacis inter papam et Parmensem retro labitur. Ipse Parmensis in Lombardiam se et exercitum recepit et cladis aliquid passus est. Hispanus papae et Italiae principibus foedus offert ad retinendas quoGa naar voetnoot10 sunt in statu Italiae res. Id vero est contra Gallos, quorum successus invidiosi esse incipiunt. Haec nunc erant. Quantum prospicio, non deerunt nobis quae subinde scribamus nova. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam diu servet ac prosperet, Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, III/XIII [sic ] Decembris 1642.
Commendant se Sublimitati tuae et comes Chaviniacus et baro Eckius.Ga naar voetnoot11 Intelligimus inducias factas inter papam et Parmensem. Cardinalis Riceliacus praeter palatium et supellectilem regi legavit D millia scutatorum. Cognato Ponticurlaeo reliquit ducatum Riceliacum et maris imperium, Bressae[o] ducatum F[r]onsaci et CC millia francorum annua et regimen longarum navium, ducissae Eguiloniae Ruellam et L millia annua, Plessaeo ChevrioGa naar voetnoot12 XX millia annua. Aliis supra quatuor milliones, custodibus corporis sui singulis C pistorienses. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis corporis et animi morbus; mors; singularia plurima. Mazarinus consilii princeps factus. Hispanica. Germanica. Italica. Legatum cardinalis regi factum; monita, preces, legata. |
|