Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5907. 1642 [oktober 3]. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cardinalis a Borbonio Lanciaco iam abiit.Ga naar voetnoot2 Ibi et lavit se et luto linivit et stillis perfudit brachium, neque tamen id persanare potuit. Aiunt Galli poetae non egere eum brachio dextro, quia sinistra Perpinianum et Salsas ceperit et tot inimicos prostraverit.Ga naar voetnoot3 Putatur lentis itineribus venturus Fontem Bellaqueum, quo et regem iturum, qui nunc vago venatu tempus terit. Ubi alicubi conquieverit, ibo ut ei gratuler de captis urbibus et res vicissim nostras ei commemorem. Mitto quod iudicatum est contra Cinqmarcium et Thuanum:Ga naar voetnoot4 illum quia mense Martio foedus clam regem fecit cum Hispano, hunc quia id scivit nec aperuit. Dixit Thuanus se semper id foedus improbasse, et cum sciret cum tempore mutata et consilia nec ullum inde iam periculum, veritum se fratrem regium regis odio obiicere, cum documenta ipse nulla haberet ideoque vel ad quaestionem rapi vel ut calumniator puniri posset. Capta est Salsa mensis Septembris XV, ut hic numeramus. Late hic, ut mos est, praedicantur victoriae duae, altera principis Thomae, altera Granseii. Dicitur enim princeps Thomas disiecisse hostium turmas octodecim, Granseius interfecto barone Ceio captivos fecisse CCCCL. | |
Dux Carolus Saram transiit; persequitur eum adhuc Halerius. Sedano iam rex potitur.Ga naar voetnoot5 Lunae die proxime exacto cardinalis Mazarinus et praefectus ibi futurus Fabrius cum gravi praesidio urbem intravere, digressa inde ducis Bulionii uxore. Rex Hispaniae adhuc esse dicitur Caesaraugustae. Classis Hispanica apud Rosas esse dicitur navium longarum XXXVI, aliarum XLII. Gallica apud Barcinonem longarum XXII, aliarum LXIII. Qui Tarragonae fuit Hispanorum exercitus, procedit inde videturque occasionem quaerere proelii. Gallorum qui Perpinianum et Salsam obsiderunt, alii in Italiam missi, alii Motae Odincurtii auxerunt exercitum. Dux Longavillanus dicitur nocturno usu scalarum Novaram cepisse. Dux Bavarus suum in Wildesteino praesidium posuit haud satis volentibus caesarianis. Hispani qui sub Melone sunt partim ad Fontanum missi sunt, partim loca circa Gravelinam muniunt, partim circa Bethunam haerent, quo et Harcurtius se confert, ut eos impediat ne in Galliam penetrent. Chavagnacus, qui domesticus Cinqmarcii fuerat, missus est ad novos iudices, qui Gratianopoli ad tempus considebunt. Regina Angliae avet venire in Galliam. Parlamentariorum exercitus adversus regem Angliae venit ac forte necessitatem ei iniiciet se recipiendi ad Hibernos pontificios. Robertus princeps Palatinus, qui regis equitatui praeest, pugnavit infeliciter.Ga naar voetnoot6 Deus, excellentissime et illustr[iss]ime domine, Sublimitatis tuae et valetudinem et consilia prosperet, tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
| |
Lutetiae, XXIV[sic]/XXIII Septembris 1642.
Baro Echius,Ga naar voetnoot7 ad quem scripsit antehac illustrissimus dominus marschallus Hornius, hanc mihi epistolam, se vero et Sublimitati tuae et domino Hornio commendat avidus resumendae militiae Suedicae. Intelligimus baronem Ceium non mortuum esse sed vulneratum; ducem Carolum ire Vormatiam versus. Seditiones Incolismae et aliis in Galliae locis repressas. In Anglia Portsmutum captum a parlamentariis, sed Westcastr[i]am esse pro rege,Ga naar voetnoot8 item regiones Nottinghami, Derbyae, Licestriae, Northumbriae, Durhamii. Et copias regis esse decem millium qui pedibus merent, equitum ter mille, et crescere indies. Gallica classis Barcinone se recepit in portus Provinciae. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis valetudo eiusque cura. Poetarum adulatio. Cincqmartio et Thuano dicta sententia. Duae Gallorum victoriae. Sedanum captum. Varia. Anglica. |
|