Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5929. 1642 oktober 22. Van Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis, Transmittimus tibi adiunctas hisce literas nostras ad christianissimum regem, quibus eius Serenitati de obtenta circa deditionem urbis et arcis Perpiniani victoria,Ga naar voetnoot2 prout ex adiecto apographo videre est, gratulamur, clementer abs te requirentes velis eas commoda occasione offerre atque officium gratulationis nostro nomine peragere et quantum tulerit id negotium suam Serenitatem permovere ad iuvandas fortius communes per Germaniam res et distrahendas caesareanorum copias viresque nobis omnes incumbentes, prouti tuae industriae haec committimus divinaeque te tuitioni clementer commendamus,Ga naar voetnoot3 sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores, Petrus Brahe, comes in Vissingsborg, R.S. drotzetus, m.pp.
| |
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 12 Octobris anno 1642. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 9 Dec. Bovenaan de copie te Stockholm: Ad Hugonem Grotium in gratulando christianissimo regi de deditione urbis Perpigniani. Datum Stockholm, anno 1642, October 12. | |
Bijlage:Nos Christina, etc.Ga naar voetnoot4, serenissimo et potentissimo principi, fratri consanguineo ac foederato nostro carissimo, domino Ludovico XIII, eadem gratia Franciae et Navarrae regi christianissimo, etc., salutem et prosperos rerum successus.
Serenissime et potentissime princeps, frater, consanguinee ac foederate carissime, Magna nos laetitia adfecit, quod certis nunciis iam nuper accepimus, post aliquot mensium obsidionem devenisse in potestatem Serenitatis vestrae Perpiniani urbem et arcem cum immenso paratu bellico. Sive enim honorem respicimus qui Serenitati vestrae regnoque Galliae accessit | |
ex redacta in potestatem tanta urbe, hoste adeo propinquo et habente in vicinia validam classem atque duos iustos exercitus, sive fructum et utilitatem consideramus, redundantem non modo in Serenitatem vestram et universam Galliam, sed et in communem, adeo quae nobis cum Serenitate vestra intercedit, christianaeque reipublicae caussam, pro intimo amore atque arctissima necessitudine, qua cum Serenitate vestra iungimur, non possumus non de obtenta hac victoria Serenitati vestrae ex animo gratulari pariterque vovere eidem ulteriores progressus, unde stabiliri thronus vester et sua hosti illi potentia decrescere inprimisque iste ad suscipiendas eas cogitationes, quibus orbis christianus debito modo tranquilletur, trahi adigique possit. Nobis quidem gravissimam belli molem in Germania sustinentibus ea est fiducia Serenitatem vestram non commissuram, quin fructus reportatae huius victoriae arma quoque nostra soletur, ne, quod metuendum, ab ingentibus et ex amplissimis terrarum hostilium tractibus adscitis copiis oppressa viribusque auxiliaribus destituta succumbant. Quod cum non dubitamus, quin Serenitas vestra et pro sua prudentia praevideat et sollicite caveat, tantae rei gravitatem et necessitatem Serenitati vestrae pro mutua necessitudine et interesse pariter commendamus, cum gratulationis officio per ordinarium nostrum apud Serenitatem vestram legatum, nobilem ac magnificum, nobis sincere fidelem dominum Hugonem Grotium in praesens defungimur. Quem ut benigne admittat audiatque, id de nobis persuasissimum sibi habeat, nihil vestrae Serenitati prosperi obtingere posse, quod non pari nos iucunditatis sensu adficiat, Serenitatem vestram peramice requirimus divinaeque eandem protectioni animitus commendamus, P[etrus] B[rahe], G[ustavus] H[orn], C[laudius] Fl[emingh],
| |
Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 12 Octobris anno 1642. | |
Bovenaan de copie te Stockholm: Gyld. Gratulatoriae ad christianissimum regem super deditione urbis Perpiniani. Datum Stockholm, anno 1642, October 12. |
|