Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5901. 1642 september 29. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Magno cum dolore accepi tristem de excessu Thuani nuntium, qui sane in eam spem natus et educatus erat, ut tale ei fatum non expectandum fuisse videretur.Ga naar voetnoot2 Ex aliorum litteris intelligo etiam quaestionem de eo habitam neque tamen quicquam quod morte dignum esset fuisse confessum. An ad confrontationem, quam vocant, Bulionii graviora confessus fuerit, an vero iudices super aliorum testimoniis sententiam tulerint, velim ex te cognoscere, ut certe memoriam viri sane magni apud inimicos eius tuear.Ga naar voetnoot3 Non credas quantum proficiat ille qui hic adversus Laurentiadem prodiit libellus, et scripta antea edita, illic memorata.Ga naar voetnoot4 Multi rei gestae historiam quam non novere discunt, multis memoria refricatur iisque se argumentis muniunt qui Batavicam libertatem propugnant. Quod insignia Gallica tuis praeposita nolles, id quidem nunc mutari non potest, sed parvi ea res est momenti, cum typographi talia de suo sibi sumant et aliis tuis libris eadem praefixa sint insignia. Et quid nocet eum libellum in Galliis editum videri? Ego ita inscriptionem feceram ut iusseras, quae nunc unius voculae ‘authentica’ additamento aucta est, in quo quid mali est? Frontispicium et praefatiunculam a typographo esse omnes vident. Episcopii et Hutteni scriptaGa naar voetnoot5 leg(i) neque video quomodo a pontificiis solide refutari pos- | |
sint. (D)e poenis post hanc vitam fateor nihil perspicue dic(i, se)d tamen ‘resurrectionem piorum et impiorum’ credendam (doc)et nos Paulus, Act. XXIV, 15; et hoc non sufficere possit (chri)stiano? Neque desunt argumenta solida, etsi non de(sunt) loci omnino perspicui, quibus socinianorum error poss(it) convinci. Plura sunt talia quae non absolute sunt necess(aria), ut quis christianus dicatur. Sane nuper quidam iudaeus Jesum Messiam credere paratus in tantum offendebatur imaginum cultu, ut se pontificiis addere nollet, et praecisa de Trinitate doctrina eum a calvinistis aversiorem reddebat, tandem Episcopii colloquiis et explicationibus delectatus remonstrantibus se iunxit sperans et fratrem eo se deducturum et alios. Narravit mihi nuper cognatus Bruno Dussenus, qui iam Roterodami in collegio est thalassico,Ga naar voetnoot6 duos nostrates nautas hoc anno vidisse veram Groenlandiam, et eo quidem appellere potuisse si quantum ego optarem fuissent curiosi. Si qua se dederit occasio, videbo an ex ipsis nautis certiora intelligere possim.Ga naar voetnoot7 Regis Angliae res pessimo sunt loco. Dedidit Portmudam Goringius ea lege ut cum suis Anglia excederet.Ga naar voetnoot8 Essexius cum exercitu in regem proficiscitur adhuc imparatum.Ga naar voetnoot9 Scoti dicuntur leges concordiae utrisque velle praescribere, ita ut pro hoste habituri sint quisquis iis non acquiescat. Regina iam vellet a nobis mitti legatos, qua de re iam disceptatur.Ga naar voetnoot10 Princeps expeditionem in Brabantiam in animo habere dicitur. Ex Germania omnia Suecis secunda nuntiantur. Spiringius pedibus laborat et ut quidam dicunt non sine gangrenae periculo.Ga naar voetnoot11 Deus Optimus Maximus te, tuam, tuos diu servet incolumes. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XXIX Septembris 1642.
Cardinalis Riceliacus parlamentariis manifestum fecit legatum Anglicum Roo cum imperatore egisse de foedere offensivo et defensivo cum Anglia ineundo.Ga naar voetnoot12 Itaque ille domum iam reversus a plebe male fuit habitus. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 13 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Oct. En in dorso: 29 Sept. 1642 W. de Groot. |
|