Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5860. 1642 augustus 30. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, De Petro nihil aliud quod dicam habeo, quam miserari me eius sortem. Ipse sibi multorum malorum erit causa. De Lucano gaudeo.Ga naar voetnoot2 Vix puto fieri posse ut Sorberius indices facere possit, ubi nec librorum habet copiam, nec consulere quoties res exigit Vossium potest. Si quem potes | |
invenire Amstelodami, gaudebo. Nam quod de Lugduno mones, non est spernendum.Ga naar voetnoot3 Borboritae calumnias non multum metuo.Ga naar voetnoot4 Cavebo eos quos suspicor cum Riveto habere commercium.Ga naar voetnoot5 Rei qui capti erant, Lugduni sunt,Ga naar voetnoot6 dux Bulionius pertristis. De Thuano melius speramus. Scripturae loca multa, si recte vertantur, satis posse a quovis intelligi puto. Non omnia quae utilia sunt aut ad regimen ecclesiae aut ad eruditiorum institutionem. Et res ipsa satis id loquitur. Neque enim dubito quin in multorum locorum explicatione in diversa ituri sint Huttenus et Episcopius.Ga naar voetnoot7 Unus ille locus ‘dona Dei sunt sine poenitentia’,Ga naar voetnoot8 vide quam novum et periculosum dogma introduxerit apud eos qui quam maxime clamitant perspicuam esse Scripturam. Regi Angliae res fieri meliores, gaudeo. Et intelligo favere ei principem Arausionensem. Multum est quod Porthmutum tenet, quo appellere iam poterunt auxilia maritima a Dania et aliunde. De Perpiniano nihil certi. Magni paratus utrinque terra et mari. Neque videntur aut Melos aut dux Carolus quicquam acturi magni. Sponsalia Taurini celebrata XIV mensis huius inter principem Mauritium, ducem Onegliae, is antehac dictus cardinalis Sabaudus, et fratris eius filiam. Crescentinum princeps Thomas ab Hispano recepit. Episcopus Lamegae Romae a cardinalibus non aliter quam ut episcopus acceptus fuit. Ideo abire vult. Roma magnis custodiis servatur. In Catalania novus motus contra Gallos fuit, sed vi repressus est. Manet papae bellum cum Parmensi et controversia cum Luca. Dicitur et imminuisse Mirandulae, sed occursum a Venetis, Ethrusco, Mutinensi. Saluta, quaeso, matrem, uxorem, liberos et amicos et editionum nostrarum curam gere quam maximam, tibi obligatissimus frater,
| |
30 Augusti 1642.
Domina Langeracia literas tuas resignavit et resignatas ad me misit.Ga naar voetnoot9 Quo consilio nescio. Ego eas remitto unde venerant. |
|