Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5885. [1642 september 19]. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Uxorem et filiam etiamnum exspecto. Puto hic futuras intra triduum. Et bene erit, si rusticatio filiae profuerit.Ga naar voetnoot2 De Sorberio non puto rem bene successuram. Consulendus erit | |
Vossius, an quem norit Amstelodami. Alioqui huc remittendum exemplar. Multi enim hic se ad indices faciendos offerunt.Ga naar voetnoot3 Cinqmarcius et bonus noster ThuanusGa naar voetnoot4 mensis huius die duodecimo sub vesperam vitam finivere cervicibus praecisis. Thuanus magno constantiae testimonio et multum testatus nihil se iniussu regis fecisse, quod et verum creditur. Inanem nobis spem fecerant benigni de eo regis sermones. Dux Bulionius damnatus a iudicibus, at sententia non pronuntiata. Ducitur huc et vulgatur rumor, ni Sedanum regi concedat, fore ut supplicio afficiatur. Varii hac de re sermones, sicut facile coniicere potes. Domini Episcopii scriptumGa naar voetnoot5 puto habebit aliquid veri. Sed videor mihi discere ex Hebr. VI, 1, 2, 3Ga naar voetnoot6 alia esse ita necessaria, ut sine eis nemo christianus esse possit, alia quae scire debeant provectiores et ii maxime qui docere populum volunt. Poenae post hanc vitam non sunt in Symbolo, neque eas credunt sociniani, forte nec remonstrantium quidam. At nonne putas magni momenti esse dogma? Tum vero de praeceptorum Christi sensu controversiae sunt. At ea recte intelligi multum refert. Quam multa iam sunt de sacramentis, de ecclesiarum regimine, in quibus vel concordiae causa certi aliquid observari debet. Alioqui compages ecclesiae, tantopere nobis commendata, retineri non potest. Et videor mihi videre, si quid eveniat domino Utenbogardo,Ga naar voetnoot7 cui longam vitam det Deus, ne exiguum quidem illud remonstrantium, quos amo, corpus diu cohaesurum. Regis Britanniae res malo loco esse video. Sed spero ei eventurum quod olim Davidi et Ludovico Pio, Francorum regi, ut post adversa fortiter tolerata in solii sui possessionem restituatur. Video vim illam admissam in legatum Portugalliae satis leniter repressam. Sed et culpa erat apud eius domesticos.Ga naar voetnoot8 Romae melior fuit legati gentis eiusdem fortuna, ubi cum ante fores legati Gallici rixa inter Castellanos et Portugallos a Gallis adiutos intervenisset, caedes aliquot hominum facta est et Castellanus legatus Neapolim repressus.Ga naar voetnoot9 Chartas meas quod attinet privatas, gaudeo rem vobis esse cordi. Mallem autem nec praefationem additam, nec posita in fronte Galliae insignia, sed nudum titulum ‘Stucken raeckende de Heer Hugo de Groot’, quomodo scripseram. Si id corrigi nequit, pergatur ut potest.Ga naar voetnoot10 Perpinianum certo in manu Gallorum est. Rex gratias heri Deo egit in sede cathedrali. Matrem mei memorem esse gaudeo. Rogo eam saluta et omnia mea ei offer. Saluta et tuam coniugem et liberos, tibi obligatissimus frater,
| |
Sedanum accipiet a rege praesidium et sic dux Bulionius liberabitur. Dux Parmensis a Venetis et pecunia et milite adiutus in terras papales ingressus est. Ni papa remittat de rigore, omnes contra eum Italiae principes fedus facient. | |
A Rhotomago nihil dum librorum accepi.Ga naar voetnoot11 Illud de insignibus Gallicis multis de causis mihi displicet. Omnino mutandum erit vel cum damno. Nam si qua insignia ponenda essent, potius essent Suedica. Ego vero hac in re nec Suedis nec Galliae servio, sed Christo, ita tamen ut nec Suediam nec Galliam laedam. |
|