Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5911. 1642 oktober 10. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Videmus plane propositum fuisse potentibus perdere Thuanum. Nihil ei obiici potuit, nisi quod federis cum Hispano initi notitiam habuerit. Idque in ipsum ut diceret Cinqmarcius adductus fuit arcano cancellarii colloquio, tormenta ei minantis ni agnosceret, et si agnosceret spem dans vitae, sed inanem. Intellexerat autem hoc Thuanus aliquo post tempore, cum iam mutata essent consilia. Ipse vehementer id improbavit. Quod si ad regem pertulisset indicium, nulla habens documenta periclitaturus fuerat haberi pro falso delatore. Statim atque hoc Cinqmarcius dixit et ipse coram eo fassus est, ivere iudices ad sententiam, quae eodem die scripta, pronuntiata et exsecutioni mandata est. Magnus ubique est moeror ex hac morte.Ga naar voetnoot2 Nostras chartas de negotio cum Rotterodamensibus legi gaudeo, item illa non male scripta contra Laurentiaden.Ga naar voetnoot3 Scripturas interpretandi libertas, quae nunquam tanta fuit quanta hoc saeculo, repagulis quibusdam coercenda est. Ea autem repagula sunt consensus saeculorum et gentium in aliquo dogmate. Omnia loca Scripturae quae agunt de poenis post hanc vitam egregie putant a se solvi tum sociniani tum Camphusiani.Ga naar voetnoot4 Ego vero quo magis Scripturas lego, | |
eo magis video rectum eorum sensum congruere cum traditione, maxime in negotio iustificationis, in quo protestantes sine causa triumphant. Ut antehac scripsi, plura sunt quae docti et doctores scire et docere debent quam sine quorum cognitione nemo de plebe servari possit. Et habent illa suas quoque utilitates. Regimen vero ecclesiae quale esse debeat maxime ex traditione constat. Si indocti converti non possunt nisi amotis illis quae cum legibus illorum positivis pugnant, nunquam convertentur. Legem autem nullas in sacro usu habendi imagines non esse naturalem Cherubinorum exempla docemur.Ga naar voetnoot5 In quaestione τϱίαδος video catholicos multo tractabiliores esse calvinistis. Et facile iudaeo puto id persuaderi posse quod illi exigunt. De Groenlandia si quid cognoscas, discam lubens.Ga naar voetnoot6 De domino Spiringio doleo.Ga naar voetnoot7 Opto illi valetudinem meliorem. In Voto pacis praeter erratum de quo scripsi, est et aliud quod in omnibus exemplaribus corrigi pervelim. Pagina 42 positum est comma inter ‘Gersonem’ et ‘Bucerum’, cum ego neque Gersonem accusem doctorem Parisiensem, neque M. Bucerum, qui episcoporum ordinem probavit, sed Gersonem Bucerum, hominem nuperum, Bernae [sic] ministrum.Ga naar voetnoot8 Sunt alia minora quae non opus est corrigi, nisi nova fiat editio: ut [p.] 102 ‘qualis’ pro: quales, [p.] 106 ‘longe’ pro: lege, p. 111 ‘aliter’ pro: alite. Sors Thuani eo deplorabilior, quod septem e iudicibusGa naar voetnoot9 eum ad exilium tantum damnavere. Allegavit ex paterna historia exemplum eius qui de duce Guisio quaedam Henrico III detulerat, et cum probare non posset tractus fuit equis.Ga naar voetnoot10 Dicitur cardinalis Riceliacus fore legatus a latere. Saluta, quaeso, matrem, uxorem tuam, liberos et amicos, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 10 Octobris 1642.
Omnino opus erit chartarum editarum XXX exempla mitti Rotterodamum quo tempore coibit ordo, ut per ianitorem tradantur.Ga naar voetnoot11 |
|