Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5926. 1642 oktober 20. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quanquam tristissima sunt quae de extremis ThuaniGa naar voetnoot2 scribis et vix a quoquam siccis oculis legi possunt, tamen ea didicisse minime piguit, vel in hoc ut eius memoria omnibus amicis sit honorata. Allocutus est me hac septimana Milius de litteris principis Voto tuo adiunctis.Ga naar voetnoot3 Ego dixi quod potui, Rivetum tuas privati ad privatum litteras iam antea vulgavisse et libro suo subiecisse multa encomia ἀπϱοσδιόνυσα, voluisse et te monstrare non deesse tibi viros magnos et illustres qui te magni facerent aut certe magni fecissent. Prodiit his diebus haec hominis male feriati in te epistola convitiatoria.Ga naar voetnoot4 Putant alii ab Hambraeo,Ga naar voetnoot5 alii a Munnichusio quopiamGa naar voetnoot6 profectam. Tu id optime dignosces, sed ego hoc omne, quantum quantum est, spernendum et silentio vindicandum censeo. Ex Anglia huc varii adferuntur rumores. Regina copias regias cum Essexio conflixisse et victoriae potitas asseverat; parlamentarii suos vicisse clamant. Illud constat manum iam fuisse | |
consertam, interfuisse pugnae Robertum et Mauritium principes et, quod pessimum est, gladios iam utrimque civili tinctos sanguine.Ga naar voetnoot7 Spiringius amicis suis narravit Hermodorum hoc anno vertente a Faelice revocandum.Ga naar voetnoot8 De eo tibi quid videatur intelligere aveo. Pacis negotium in Germania parum procedit; sunt qui boni aliquid sperent ex nuptiis Brandeburgici et reginae Suediae, de quibus iam multus sermo.Ga naar voetnoot9 Reigersbergius nondum rediit e Selandia. Hogerbetii liberi apud Lugdunenses instant ut de paternis rebus certi quid statuant.Ga naar voetnoot10 Illi ad duas septimanas rem protraxerunt. Tunc quid responsuri sint, faciam ex me scias. Videntur non alieni esse a lite coram Curia instituenda, nam ipsis apud Lugdunenses parum praesidii. Deus Optimus Maximus te, uxorem, liberos, amicos diu nobis servet incolumes, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XX Octobris, propridie natalem matrisGa naar voetnoot11 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 1(6) s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Oct. De Foppio. Rec. Maraisius.Ga naar voetnoot12 En in dorso: 22 Oct. 1642 W. de Groot. |
|