Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5937. 1642 [november 1]. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Est ita ut dicis. Exitum Thuani nosse triste est nobis. Et tamen melius id quam ignorare ea quae ad famam eius purgandam pertinent: τὸ γὰϱ γέϱας ἐστὶ ϑανόντων.Ga naar voetnoot2 Voverat cum Iarcassonae [sic ] libertatem speraret sacellum. Id solvit morti iam addictus iussa poni hac inscriptione: ‘Votum in carcere pro libertate susceptum Franciscus Augustus Thuanus corporis carcere liberandus merito solvit Christo liberatori.’Ga naar voetnoot3 Nos etiam nostra cogitata ad eum finem dirigamus: serviamus Deo, prosimus quam plurimis. Huc mei labores tendunt. In libello quem misisti, miror tot tam impudentes calumnias. Hambraeum hac suspicione libero. Sed est alius lutheranus pastor vitae non laudabilis, cui ego in meis aedibus sacra administrare non permisi. Is aliqua puto per iram effutiit et aliis materiam mentiendi praebuit.Ga naar voetnoot4 Sed dubitari non debet, quin in Hollandia multa sint addita, ut de Foppio Aisema,Ga naar voetnoot5 de Laurentiade.Ga naar voetnoot6 Silendum ad talia tecum sentio. Spiringius illos de quibus scribis rumores spargit,Ga naar voetnoot7 ut Hollandis blandiatur et sub ea spe pecunias ab ipsis exterebret, deinde ut me isto metu territet. In hac spe multum fallitur. Ego enim ad eam perveni aetatem, in qua multi viri sapientes ultro se ab honoribus abdicavere. Quietem facile possum pati et quod restat aetatis Deo ac posteris impendere et alicubi vivere, ubi nec PelopidarumGa naar voetnoot8 nomen nec facta audiam. Et nisi spes me retineret aliquid hic promovendi | |
ad communem pacem, iam per me cogitare coeperam de deponendo honeste hoc onere. Vivere possum de eo quod in hanc legationem de meo impendo. De nuptiis de quibus scribis multa me iubent bene sperare. Deum rogo ut haec et alia ad bonum dirigat orbis christiani.Ga naar voetnoot9 Quid Hogerbetiani facturi sint, gaudebo cognoscere.Ga naar voetnoot10 In re nostra mihi in praesens non malum videatur, si quis vir gravis Rotterodamenses moneat, ut ipsi in animis suis de hac causa iudicent. Restitutum hic decretum,Ga naar voetnoot11 ut cardinales praelationem habeant supra principes regii sanguinis. In Bastilia captivi acrius custodiuntur quam antehac. Lactatur plebs spe abolendae vicesimae. Rumor est etiam velle cardinalem, qui nunc Ruellae est ubi eum videre rex et regina, convocare provinciarum proceres, ut eis rationem gestarum rerum reddat. Duces exercituum hic exspectantur, exceptis Guebriano qui centum millia florenorum accepit a rege et Motta Odincurtio cui rex ducatum OxonensemGa naar voetnoot12 in Hispania dedit. Longavillanus etiam huc venit et dicitur Verrucam cepisse. Papa videns Parmensem vi Gallica sustentari Lamegae episcopum pronuntiavit irregularem, utpote causam certaminis in quo fusus est sanguis. Episcopus parum hac re delectatus Roma abiit. Vale, frater dulcissime, cum matre, liberis, amicis, tui amantissimus frater,
| |
Lutetiae, 2 Octobris [sic ] 1642.
Nolo, si mihi reddar, cuiquam me stipendio auctorare. Liber esse cupio. |
|