Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5936. 1642 oktober 27. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Tuum in bibliothecam Cordesii epigramma mihi perplacet neque rationem video cur a reliquis poematiis segregari debeat. Catalogum librorum, nisi forte nimiae sit molis, videre percupio, vel in hoc ut bonorum auctorum discam nomina.Ga naar voetnoot2 Rationes quas pro editione epistolae principis affers, ipsi non satisfacient. Omnino enim iudicat suas litteras, ut ad eam rem de qua Rivetus tecum disceptat nihil pertinentes, omitti debuisse.Ga naar voetnoot3 Interea Rivetus suam rescriptionem adornat et praefationem quidem praemittet. Caeterum tuum Votum suo libro, sicut antea fecit, iam non inseret, quia quaedam aliena a sua tecum disputatione continet.Ga naar voetnoot4 Dicitur iam Blavius novam tui Voti editionem parare, cui ego emendationes tuas subministrabo, ut nequid desit.Ga naar voetnoot5 Forte aliquid in te cudet auctor epigrammatis,Ga naar voetnoot6 sed de eo adhuc ambigitur. | |
Graswinkelius totus est in exornanda Suedia, cui primum apud christianos principes locum vindicabit. Ita ille favorem regni et procerum sibi captat, quod tu negligere videris.Ga naar voetnoot7 Reigersbergius per duas septimanas in Selandia fuit, quem hodie rediturum putant. Sunt nunc ibi deputati Hollandiae, qui quid acturi sint videbimus.Ga naar voetnoot8 Lugdunenses promiserunt Hogerbetio se intra octo dies responsum ipsi daturos super iis postulatis quae paterno nomine instituit. Id ubi intellexero, faciam te certiorem, ut de tuo quoque negotio certi aliquid statuas.Ga naar voetnoot9 Scabinorum consessus eo minus mihi placet,Ga naar voetnoot10 quia WalenburgiusGa naar voetnoot11 hydrope laborat, ita ut vix vitam diutius trahat; alii vero tales sunt ut nihil fere in iis videatur esse praesidii. Et scis rectoribus hoc unum esse propositum ut rem quocunque modo protrahant, quod ipsis apud suos facile futurum nemo sapiens dubitabit. De Anthologia ad Vossium, qui iam e Frisia rediit, scribam aut per filios meos coram agi curabo, ut tandem quid certi constituatur.Ga naar voetnoot12 Eadem opera et Blavium de Lucano monebo, qui sane nimis diu nos frustratur.Ga naar voetnoot13 Ex Anglia nihildum certi accipimus. Unusquisque hic quod vult somniat atque inde varia et sibi invicem contrariantia sparguntur nova. Regina Angliae adhuc minatur discessum et quidem, ut ferunt, ad maritum suum. Mater et uxor tibi tuaeque se commendant, ego vero Deum orare non desino ut te tuis nobisque et nostris diu servet incolumem, vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XXVII Octobris 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Nov. En in dorso: 27 Oct. 1642 W. de Groot. |
|