Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5675. 1642 april 12. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Accepi illa per Salengrium.Ga naar voetnoot2 Legam cum otio. Ipsum nondum vidi, ideo quod occupatus eram cum ad nos venit, caeteroqui benigne excepturus quoscumque commendaveris, qui modo non nimium erunt inciviles. Carmina haec de organo probo.Ga naar voetnoot3 Ex hoc specimine disci potest quis sit ille spiritus.Ga naar voetnoot4 Mirum est, sicut dicebat rex Jacobus, quod non in caput incedant, quia papistae incedunt in pedes. Vitriarius illeGa naar voetnoot5 mihi non displicet. Ingenio valet, et, quae ab aliis didicit, eis recte utitur. Domini Utenbogardi iudicium de Caraffae locis non impedio quominus sequaris.Ga naar voetnoot6 Dissertatio Americana hic edetur.Ga naar voetnoot7 Idem fiet de nostris ad Ius, si circa mea pigrescit Blavius.Ga naar voetnoot8 A cardinali Riceliaco in re pacis ecclesiasticae nihil exspectandum est, nisi prius pax regnorum fiat. Aegrotavit; nunc revalescit. Velim Deus mentem hanc ei indat, ut futura cogitet. Graswinckelius id defendit quod verum est.Ga naar voetnoot9 Loquuntur id edicta Caroli V nunquam abolitaGa naar voetnoot10 et quae secundum huius temporis leges aboleri nequeunt, nisi in Conventu Ordinum Hollandiae post legitimam deliberationem. Parlamentariorum in Anglia miror audaciam. Deus aliquando visitabit. Illud de pecunia propter nuptias promissa virgini Anglicanae, miror quo sit iturum. Et avebo cognoscere quae super ea de re in deliberationem aut decreta venient.Ga naar voetnoot11 Colubrum machinis verberatur.Ga naar voetnoot12 Rex et cardinalis revalescunt, rex a podagra, cardinalis ab inflammatione brachii. Medini-Sidonius ita se purgavit, ut ducturus sit exercitum contra Portugallos. Cardinalis Sabaudus a Roma permissum accepit, ut ducat fratris filiam. Parmensis negotium nondum compositum est. | |
Vale, mi frater, cum optima matre et coniuge et liberis et amicis, tibi obligatissimus frater,
| |
|