Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5661. 1642 maart 31. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Ego hac septimana cum domino Utenbogardo contuli de duobus quos transmisisti Caraffae locis et comperi eum in eandem mecum sententiam descendere, non adiungenda ea quae ex invectivis in Lutherum et Melanchthonem plus mali, quam boni ex iis quae de vitiis clericorum et Confessione Augustana dicuntur, videantur allatura.Ga naar voetnoot2 De iis, quae ad editionem Blavianam Viae pacis pertinent, ipsum per litteras monui. Ubi quid intellexero sive de eius libri sive de Dissertationis de origine gentium Americanarum sive de Lucani editione faciam te certiorem.Ga naar voetnoot3 Ego non desinam urgere Blavium, neque quid amplius possum proficere. Quod de sermonibus a cardinale Riceliaco in negotio reconciliationis iam mutatis scribis, valde mihi dolet.Ga naar voetnoot4 Neque enim ulla in re maiorem spem collocaveram quam in eius bona voluntate et ad id, quod enixe vellet, efficiendum potentia. Ego quae iniungis subinde, si tractum temporis habeant, annotare soleo.Ga naar voetnoot5 Reliqua in re recenti expedio. Animadversiones Riveti ad tua in Cassandrum Annotata nondum prostant; | |
hac tamen septimana proculdubio prostabunt.Ga naar voetnoot6 De Marezii thesibusGa naar voetnoot7 scribet Goesius.Ga naar voetnoot8 Interim et hoc scias, prodiisse his diebus Notas Graswinkelii in epistolam quandam eiusdem Marezii, qua sententiam Salmasii tuetur de permissione trapezitarum, quam Graswinkelius in gratiam Bocxhornii oppugnat, simplicem hic tantum tolerantiam agnoscens. Eum libellum per occasionem mittam.Ga naar voetnoot9 De Angliae rebus incerta hic omnia et pauci sunt qui comperta scribere audeant. Illud constat a parlamento sexaginta circiter deputatos ad regem cum feciali missos fuisse eosque re infecta reversos. Regina hic dixisse fertur se pedem in Angliam non illaturam antequam maritus suus iusti exercitus compos sit. De donatione propter nuptias iuveni principi ab Ordinibus constituenda inter provintias non convenit. Ordines Generales quinquaginta florenorum millia annua promisisse per legatos suosGa naar voetnoot10 dicuntur. Hollandi se suo nomine quod e re esse iudicabunt daturos aiunt aliasque provintias, ut et ipsae pro viribus conferant, monent. Sed id Foederatis minus placet, neque quis finis futurus sit etiamnum intellexi. Postquam haec scripsissem, vidi scriptum hoc Riveti et ipsum acerbum ut ab homine Gallo et genuino Calvini assecla compositum, quod per partes, ne nimis tabellarium onerem, mittere constitui. Vale, frater optime, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XXXI Martii 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 10 Aprilis. En in dorso: 31 Martii 1641 [sic] W. de Groot. Onderaan de brief, in de hand van Grotius, en doorgehaald: deest ab 102 ad 121.Ga naar voetnoot11 |
|