Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5647. 1642 maart [22/24]. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Libenter intelligam iudicia, quae ex vultu, gestu, sermonibus reginae Angliae fient.Ga naar voetnoot2 Interim miseret me magis regis Angliae quam episcoporum, qui magno fasce levati melius vacare | |
poterunt gubernandis ecclesiis.Ga naar voetnoot3 Quod cardinalis Riceliacus circa pacem ecclesiarum sermonem nonnihil mutavit, sub eo vereor ne lateant duriora adversus reformatos consilia. Nam res Scoticae et Anglicanae eos apud omnes et politicos et episcopos in magnum adducunt odium. Ego simul et paci ecclesiae et ipsorum tranquillitati consultum volui. Via ad pacem ecclesiasticam apud Morellum edita est, sed sine nomine librarii aut loci. De mille exemplaribus iam octingenta sunt vendita. Videbis eum librum in vestris partibus.Ga naar voetnoot4 Nolim, si fieri potest, Vosbergium meis sarcinulis onerari.Ga naar voetnoot5 De libris de Iure belli ac pacis distribuendis probo tua consilia. Rogo saepissime me de editionibus nostris edoceas. Privata ista edi pervelim.Ga naar voetnoot6 Americana si ibi non eduntur, hic edam.Ga naar voetnoot7 De poematis, Lucano, Anthologia Morelliani me sollicitant.Ga naar voetnoot8 Incertum est vitae tempus. Nolim quicquam post me relinquere aliorum fidei. Video plerosque corrumpi spe aut metu. Illud tibi significandum duxi, totam illam praefationem, quae Cassandri praefationi praefixa est, non fuisse inter ea quae ego typographo dedi et me inscio additam. Puto sumtam ex operibus Cassandri in folio.Ga naar voetnoot9 De mittendo ad magnum cancellarium libro de Iure belli ac pacis rogo memineris.Ga naar voetnoot10 Rogo chartam in mensa tua habeas, in qua summatim perscribas ea quae tu ut facias rogo, ne aut obliviscaris aut cogaris saepe ad literas veteres recurrere. Papa valet melius.Ga naar voetnoot11 De bello partis nihil remittit. Parmensis, ne subditi sui excommunicationis horrore a fide avertantur, novo sacramento eos obligavit. Galli ad pacem laborant nec multum proficiunt. Copias terra marique augent omnes Italiae principes et civitates. Barcinone nova detecta est contra Gallos coniuratio. Taedet multos rerum novatarum, ut et in Portugallia. In Ruscinonensi tractu hoc anno bellum fervebit, minus in Belgico fine. Movent tamen et ibi se exercitus. Quid de Angliae regina, quid de Anglia, quid de matrimoniis ibi dicatur, saepe doceri gaudebo, Deus matrem nostram, te, uxorem, liberos servet, tibi obligatissimus frater,
| |
24 Martii 1642.
In Via pacis ecclesiasticae, p. 279, male positum ‘emundatione’ pro: emundationis. |
|