Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5638. 1642 maart 10. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Heri in portu Goederedano appulit regina Angliae cum filia Arausionensi desponsata. Ad eam excipiendam profectus princeps iunior ad Hellevoetam, maior eam Roterodami operietur.Ga naar voetnoot2 Cras eam hic videre speramus, ubi quam splendidissime fieri potest excipietur. Ita iam - quod nemo unquam futurum credidisset - tres reginas non longe a nostris finibus habebimus, quibus quidam et reginam Sueciae matrem accessuram putant.Ga naar voetnoot3 Interea in Anglia magis magisque turbatur. Omnia regni munimenta, etiam Turris Londinensis, in manu sunt eorum, quos parlamentum elegit, exauctoratis aliis.Ga naar voetnoot4 Rex omnia rata esse iussit, quae parlamentum hactenus sancivit. Ipse cum aliquos ex episcopis captivis liberari voluisset frustra fuit parlamento eos rursum carceri mancipante.Ga naar voetnoot5 Parlamentum sex illis, quos rex accusaverat,Ga naar voetnoot6 absolvit itemque litteras a Digbyaeo ad reginam scriptas intercepit et contra nobilium voluntatem reseravit redditis reginae earum tantum exemplis. Denique nunc in eo res vertitur, ut de formando novo Status Consilio sine regia auctoritate deliberet parlamentum.Ga naar voetnoot7 Non mirum, si ab hac tanta petulantia male sibi timent Galli protestantes. Sed quod tu eos a reconciliatione non esse alienos arbitraris, id vero mihi vix fit credibile, qui ministrorum | |
illic apud plebem potentiam et obfirmatum adversus papistas et papam odium novi. Accedit quod et hic a Riveti filioGa naar voetnoot8 aliisque longe alii sparguntur rumores, quasi non tantum cardinalis ab omni de pace ecclesiarum colloquio sit alienus, sed quasi et tibi sit infensusGa naar voetnoot9 eo nomine, et editionem, quam CramosiacusGa naar voetnoot10 parat Viae ad pacem,Ga naar voetnoot11 auctoritate sua impedierit. Qua de re quid sit, scire ex te percupio. Spiringiani itinerisGa naar voetnoot12 quae sit causa, si potero, inquiram. Sed ego illic parcus cultor et infrequensGa naar voetnoot13 sum, quare magni nihil polliceri audeo; tentabo tamen. Tua de Iure belli et pacis per VosbergiumGa naar voetnoot14 accepturum te spero, ubi primum convaluerit. Iam enim nondum bene habet. Ego decem hic accepi exemplaria, quorum unum Reygersbergio, mihi et Petro retinui ac Strideno dedi; reliqua Bellimontio, Vossio, Hoofdio, Vickefordio, Utenbogardo tradam aut mittam. Ultimum Davidi Reygersbergio servabo, nisi id tu aut Heinsio aut Vergoesio aut alii cuiquam dari iusseris.Ga naar voetnoot15 Vale, et a nobis omnibus cum uxore et liberis salve, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, X Martii 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Martii. En in dorso: 10 Martii 1642 W. de Groot. |
|