Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5637. 1642 maart 8. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Si verum est, quod hic dicitur, regem Britanniae eousque parlamentariis morem gessisse, ut et episcopos extra parlamentum esse velit et portus omnes in parlamenti esse potestate,Ga naar voetnoot2 pax quidem in Anglia futura est, neque tamen suspiciones aberunt, quas ita optime suorum animis exempturus est rex, si Palatinum negotium sibi cordi esse serio ostendat. Audimus enim Hispanos ViennaeGa naar voetnoot3 in ea re nihil explicate loqui; gaudere autem Bavarum, Moguntinum, Darmstadiensem, quod omnem tracti huius negotii invidiam in Hispanos reiicere possint. Ad componenda ea quae religionem et ritus tangunt dissidia, videtur fore, ut convocetur synodus nationalis Angliae. Sed de eius habendae forma ac modo vereor ne novae nascantur controversiae. Quodsi plebs etiam ex ecclesia eiici vult episcopos ad Scoticum exemplum, posset fieri, ut qui episcopale regimen amant vias quaesituri sint, per quas se in communionem romanae ecclesiae restituant, aut certe cum romanensibus vires suas coniungant, ut in Hibernia fieri coepit. Princeps Arausionensis, ni fallor, nurumGa naar voetnoot4 apud se habere mallet sine matre et avia. Quodsi tres simul reginasGa naar voetnoot5 visura est Haga, erit id novi sane exempli. Seditiones Coloniae resedisse audio et puto obtenturam eam civitatem, quae libera est et belli fugiens, ut sibi in pace vivere liceat. Quare reginam Galliae matrem puto non tam illis de causis, quam ut sibi necessaria facilius reperiat, migrationem moliri.Ga naar voetnoot6 | |
Gonzaga in Lucemburgico militem habet et confluit ad eum de Lamboiano exercitu si quid est reliquum. Lunaeburgicos credo non multum abesse a pace cum imperatore, sed optare tamen, ut in pace si quam factura est Suedia comprehendantur,Ga naar voetnoot7 de qua pace multum iam deliberari in regni Suedici conventu audio. Monendi omnino erunt comites Guebrianus et Eberstenius,Ga naar voetnoot8 ut lapsam disciplinam restituant, praesertim ad servandos commeatus. Rex Galliae Narbonam it. Magnam autem rem fecit, quod sororem suam viduam Sabaudicam cum principibus Sabaudis conciliavit, ita ut cardinalis Sabaudus ducturus sit eam, cuius est avunculus, filiam viduae, et pro haereditate sua et uxoris habiturus Nicaeam et Villam Francam; princeps autem Thomas in viduae consilio principem habiturus locum. Puto autem tam Gallos quam Hispanos retenturos loca quae tenent, donec communis pax facta sit. Ita liberum erit Galliae regi, quascunque trans Alpes habuit copias, eas ad Pyrenaeum ducere; quo in fine res bene agendi Gallis spem praebet Hispanorum aula turbida suspicionibus, ob quas dux Medini-Sidonius multique alii capti sunt. Ad pacis colloquia ibit Davausius, forte et cardinalis Mazarinus. Dominus Gothofredus suo consilio multum eos iuvare posset; antehac tamen se excusavit.Ga naar voetnoot9 Imperator Comorae adhuc legatos habet, qui cum Turcis agant de producendis induciis. Veneti autem videntur in Dalmatia sibi a Turca metuere. Itaque non tantum militem ubique scribunt, sed et classem augent novis navibus longis XX, galeassis duabus. Frustra autem hactenus et ipsi et Galli laborant in componendo Parmensi negotio, pontifice in languido quamvis corpore destinatorum tenace. Itaque dux excommunicatus, bona eius in usum creditorum veneunt. In ducatu Castri et Ronsilione populi obsequium iurant ecclesiae romanae, cuius insignia in illis locis ubique ponuntur detractis ducalibus. In Neapolitano regno pecuniae omnibus modis colliguntur, ut, si bellum duret in Italia, centum millia ducatorum menstrua colligantur ei usui. Missa inde Mediolanum CC millia, CCC millia ducatorum eorundem ad scribendum in Polonia militem. Pars quoque debitarum pecuniarum tum Helvetiis, tum Rhaetis soluta est, quae res faciet ut et dilectus Hispanici melius ibi procedant et Gallici non parum retardentur. Legati a Geneva a rege benigne auditi, cum is Lugduni esset, omnia sibi tranquilla a Gallia sperant. Protestantes male habentur in eis regionibus. Nam et e Valle Telina diligentius quam antehac eiiciuntur et abbas Sancti Galli in suis locis usum sacrorum illis abstulit et Turgovii ferre nolunt ut in Frauwenfeldensi agro ecclesiam sibi aedificent. Tum vero Burgundi Comitatenses hominem quendam de suis ad Helvetios misere, qui omnia complet questibus adversus Gallos ob arma rursus illata comitatui, quem belli exsortem esse volunt Helvetii, et quominus id fiat, negat Hispanus per se stare. Deus cuncta haec ad bonum dirigat christiani orbis idemque illustrem Dominationem vestram cum tota eius domo paterna bonitate servet, Ill. Dom. vestrae observantiae perpetuae debitor,
| |
Lutetiae, 8 Martii 1642.
Rex Hispaniae ipse in Catalaniam venit exspectatque militem a Neapoli et Belgica. Nobilitas Catalanica mavult dominum veterem quam novum. Et nonnihil offenderunt regem Galliae etiam illi Catalani, qui Gallicas partes sequuntur, eo quod demoto praefecto Gallo praefecturam Moniuvii suae gentis homini dedere. Galli in Ruscinonensi tractu Colubri portum a suis obsideri aiunt. Inter proceres in Hispania in vincula datus est marchio Agemontanus. | |
Cardinalis Mazarinus et Lugdunensis Romam eunt, ideo quod pontifex diu victurus non putetur. Principi Thomae Carignanum traditur et annuum ei dari solitum auctum centum millibus librarum francicarum. Cantatur hic hymnus Te Deum ob res prosperas Guebriani. Rogatus est Leopoldus accipere praefecturam Belgicae, quam tantum pro tempore obit Melo. In locum mortui chami Tartarorum Crimeorum alterum substituit Turca. Persa movet in Candharum. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 5/15 Martii 1642. |
|