Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5636. 1642 maart 8. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Confectum tandem est illud tractum diu negotiumGa naar voetnoot2 inter viduam et principes Sabaudos et pax inter eos constituta. Cardinalis Sabaudus ducit filiam defuncti ducis, sororem pueri nunc ducis, eam scilicet, cui ipse est avunculus, papa id permittente. Habebit pro sua parte haereditatis Nicaeam et Villam Francam. Princeps autem Thomas principem locum tenebit in consilio viduae. Quae Galli et Hispani in Pedemontano tenent loca, penes eos mansura credo ad tempus usque pacis universalis. Itaque rex Galliae quem in illis locis habuit exercitum poterit nunc in Hispaniae fines traducere. Pergit autem rex Narbonem. Spem eius fovent suspicionum inter Hispaniae regem et proceres plena illic omnia, propter quas dux Medini-Sidonius multique alii in custodiam sunt dati. Rex autem Galliae egregium secum habet exercitum, equitatum imprimis speciosum. Gonzaga in Lucemburgico et vicinis locis aliquid habet militis.Ga naar voetnoot3 Ad eum se conferunt reliquiae Lamboiani exercitus.Ga naar voetnoot4 Tam Galli quam Veneti in componendo Parmensi negotio non multum adhuc proficiunt, papa quanquam infirmo corpore destinatis suis immobiliter inhaerente. Itaque tum in ducatu Castri, tum in Ronsilione detractis ducis insignibus ponuntur ecclesiae insignia et in huius obsequium populi iurare coguntur. Veneti interim et a papa sibi timentes et a Turca militem scribunt, classem augent. De internis tum Helvetiorum, tum Rhaetorum discordiis scribet Marinus,Ga naar voetnoot5 cuius res commendo. Genevensium legati a rege, Lugduni cum is esset, benigne auditi operam dabunt, ut civitatem metu liberent, quem a Gallia conceperat. Imperatorem audimus adhuc per legatos suos agere Comorae de producendis induciis cum Turca. Palatinum autem negotium Viennae ita tractari, ut brevi inde discessurus sit dominus Rous. Deus, [etc.]. XXVII Februarii/VIII Martii 1642. | |
Rex Hispaniae ipse in Catalaniam venit exspectatque militem a Neapoli et ex Belgica. Nobilitas Catalanica mavult dominum veterem quam novum. Et nonnihil offendere regem Galliae etiam illi Catalani, qui Gallicas partes sequuntur, eo quod demoto praefecto Gallo praefecturam Montiuvii suae gentis homini dedere. Galli in Ruscinonensi tractu Colubri portum a suis obsideri aiunt. Inter proceres in Hispania in vincula datus est marchio Aguimontanus. Cardinalis Mazarinus et Lugdunensis Romam eunt, ideo quod pontifex diu victurus non putetur. Principi Thomae Carignanum traditur et annuum [ei] dari solitum auctum centum millibus librarum francicarum. Cantatus hic hymnus Te Deum ob res Guebriani prosperas. Rogatus est Leopoldus accipere Belgicae praefecturam, quam tantum pro tempore obit Melo. In locum mortui chami Tartarorum Crimaeorum alium substituit Turca. Persa movet in Candaharum. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Pax inter viduam et principes Sabaudos. Conditiones illius. Dissidia inter regem Hispaniae et grandes. Papae pertinax contra Parmensem studium. Catalauni Gallorum pertaesi. Belgica. |
|