Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5689. 1642 april 21. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Ex quo postremas ad te misi litteras, dixit mihi quidam existimare se auctorem epigram- | |
matis, quod libro suo praeposuit Rivetus, esse Constantinum Hugenium,Ga naar voetnoot2 cui ego ab initio credere non potui, conscius et amicitiae, quae inter nostras familias semper fuit, et consanguinitatis, quam cum Reigersbergiis iniit frater,Ga naar voetnoot3 ut ne quid dicam de meo carmine, quod tu probare dignaris.Ga naar voetnoot4 Caeterum cum postea intellexerim iudicium Gronovii,Ga naar voetnoot5 qui et in suas partes vocavit stilum non satis Latinum, praecipue in prioribus versibus, et ipse iis assentiri coactus sum, quod te nescire nolui. Prooemia Riveti cum libello adiuncto iam acceperis. Ex novis publicis, quae hac septimana Amstelodami prodierunt,Ga naar voetnoot6 video iam absolutum Laurentii tractatum, cui titulus ‘Grotius papisans’, Appendici tuae oppositum. Eum ubi nactus fuero, curabo ut habeas. Amstelodamenses negant eum tanti esse, ut stilum in hominem stringas. Ego iudicium suspendo et omnino expectandum puto donec Mareziana prodierint.Ga naar voetnoot7 Hollandi nostri decem florenorum millia annua principi propter nuptias promisere.Ga naar voetnoot8 Quantum reliquae provintiae praestiturae sint, nondum audivi et nescio an tantundem. De Colubro nova quamprimum expectamus et iam aliqui de eo capto rumorem spargunt, qui et Guebrianum et Mottam marescalli titulo honoratos ferunt. Euskerkium certe obiisse constat.Ga naar voetnoot9 In Anglia etiamnum fervent dissidia inter regem et parlamentum; utrimque scriptis disceptatur. Interea omnis et regni et regia maiestas ad parlamentum vergit. Apud nos creatus tandem Senatus praeses Wingardius,Ga naar voetnoot10 adsessores praeter Dorpium, qui iam in locum Osterwikii allectus erat a Nobilitate,Ga naar voetnoot11 adoptati sunt advocati Sixti - quem nosse te puto - et Ratius, cognatus Henvlietii, iuvenis ex Brabanticis parentibus apud nos natus, annorum circiter triginta;Ga naar voetnoot12 ita hic vivitur. | |
Heri cum matre, uxore, liberis et amicis natalem tuum celebravimusGa naar voetnoot13 voventes ut is dies tibi, tuis, nobis, nostris totique reipublicae christianae felix saepius illucescat. Vale, tibi obedientissimus frater,
| |
Hagae, XXI Aprilis 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 29. Exempl. De Iure belli et pacis.Ga naar voetnoot14 En in dorso: Rec. [sic] 21 Aprilis 1642. |
|