Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5680. 1642 april 14. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Riveti Animadversiones in Annotata tua ad Cassandrum iam acceperis.Ga naar voetnoot2 Nemo hic dubitat, quin responsurus sis, sed de tempore tu optime iudicabis. De modo scripsi nuper neque muto | |
sententiam. MaresianaGa naar voetnoot3 ubi prodierint, ut ad te deferantur curabo. Interea mitto epigramma incerti auctoris, quod mutatis quibusdam in Rivetum retorsi.Ga naar voetnoot4 Heinsius omnino negatGa naar voetnoot5 sibi id epigramma visum antequam excusum esset. Si quid de auctore certi potero expiscari aut divinando assequi, faciam te certiorem. De editionibus BlavianisGa naar voetnoot6 iam nihil habeo. Monui tamen eum per litteras et amicos neque quid amplius possum. De locis Caraffae iterum cum Utenbogardo contuli, qui omittenda putat ea, quae dubium plus boni an mali sint allatura.Ga naar voetnoot7 Riveti scripta omnia si ad te mitterem, ea in maximam molem maximasque impensas excrescerent. Elenchum mitto.Ga naar voetnoot8 Pleraque in Galliis et ante 1625Ga naar voetnoot9 annum edita nancisci ibi poteris; reliqua amici, qui illic sunt, facile tibi utenda dabunt. Si quid tum deerit, poteris de eo nos monere, ut defectum suppleamus. Vir ille inter reformatos summe eruditus ostendit parum se in reformatorum scriptis versatum, si an Rivetus Latine didicerit dubitat. Quid de obsidione Colubri et morbo tam regis quam cardinalis futurum sit, expectabimus. In Anglia res magis magisque perturbatur et iam ad crisim spectat, ut ex addito scriptoGa naar voetnoot10 videre poteris, in quo rex praeter libertatem loquendi nihil regii habet. Dicitur iam is se Hullam conferre, cui oppido iam prospexit parlamentum, nisi rex auctoritate sua conatus adversariorum evertat. De nominatione senatorum scribet senator.Ga naar voetnoot11 Harlemenses et Lugdunenses tantum effecere, ut Stridenus ne unum quidem tulerit suffragium.Ga naar voetnoot12 De Dorpio iam res peracta creditur, ut per absentiam Oostervicii eius locum in Senatu occupet.Ga naar voetnoot13 Inter Wingardum, Dedelium et Forestum acriter disputabitur de loco in Senatu principe.Ga naar voetnoot14 Mater per has septimanas valde cum catharris et tussi est conflictata neque etiamnum id malum cessat. Speramus tamen adulto vere firmiorem valetudinem. Quae uxor tua per Haul- | |
tainumGa naar voetnoot15 misit, iam accepimus; libros vero, quos ad me vel Reigersbergium misisti, nondum. Vale, frater optime, cum uxore et liberis, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XIV Aprilis 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Apr. En in dorso: 14 Aprilis 1642 W. de Groot. |
|