Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5679. 1642 april 12. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Deus illustrem Dominationem vestram iis doloribus, quibus eam tentari ex nobilissimi | |
filii literis cognovi,Ga naar voetnoot2 quam primum levet mihique eum quem inde, uti par est, concepi moerorem adimat, ut animum corpusque ambo intendere possimus publicis commodis. Principi quoque Arausionensi ut cito redeat valetudo et is ad res magnas hoc anno gerendas se propere accingat, optat Gallia, gaudens quod et rex et cardinalis ab incommoda valetudine liberati sunt et rem feliciter gerunt. Nam oppidum Colubrum,Ga naar voetnoot3 captis quae extra moenia erant turribus et aedificiis, multis machinis verberatur. Et qui in auxilium oppidi a Tarragona venerant partim, cum mari irent, disiecti dicuntur tempestatibus, partim in terrestri itinere caesi a Motta Odincurtio. Apparet tamen ex alia parte sub Sanctonaeo exercitus opem, si potest, laturus obsessis. Dicitur autem Medini-Sidonius ita purgatus a suspicionibus rerum novarum, ut exercitus ipsi sit creditus contra Portugallos.Ga naar voetnoot4 Schombergius a Galliae rege in praefecturam Languedociae restitutus est. Ad cardinalem Sabaudum venit permissus nuptiarum Roma, ita ut iam effectum habitura credantur quae ipsi fratrique eius cum vidua convenerant. Regi Hispaniae fides redibit, si verum est quod hic aiunt mercatores, classem ex America ad eum venisse cum quindecim millionibus, quorum pars tertia sit regis. Imperator Constantinopolim missurus est qui de producendis et firmandis induciis agant. Papa duras fert leges Parmensi, ut belli impensas solvat et in tres annos praesidium papale sit in oppido Castri, idque sumptu ducis. Captivus in Hispaniam it princeps Bragantiae, frater novi regis Portugalliae. Constantiae tres centuriae ad praesidium sunt additae, augentur et commeatus. Rhaeti ad sui tutelam militem scribunt, mille et quingentos in quoque foedere, ut ibi loquuntur. Marescallus Hornius in libertate est. Laus sit Deo, cui illustrem Dominationem vestram iterum iterumque commendo, Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
| |
Lutetiae, 2/12 Aprilis 1642.
Rumor quidam est hic de alia etiam clade ab Hispanis accepta in Catalania, sed parum certus. Suedi qui in Erfordia sunt RemolitamGa naar voetnoot5 oppidum irrupere. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. |
|